# De anatomicis administrationibus libri novem 33

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, LIBRI PRIMI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/33

Quae uerò capita poplitem permeant, propter suram coeuntia mu sculum unum gignunt. In hunc autem ipsum haud exigua capitis exterioris portio propagatur: quae musculus per se efficitur, in tendinem latum paulatim cessans, qui pedi subhaerescit, quemadmodum de manu superiore libro enarratum est. Postquam ergo ipsum similiter illi detexeris, nempe bifariam, ceu monstrauimus, euidenter spectabis tum figura conformem, tum musculo, cuius mentionem facimus, connexum. At ex utroque musculi in sura, ut dixi, nuper geniti, capite, tendo producitur, qui memorato contiguus incumbit, posteriori autem calcis extremo inseritur, ad quod ipsam trahere est idoneus. Huic tendini continuum, alterius musculi ex tibia orti, colore magna ex parte liuidi, processum altiorem deprehendes: caput ipsius quà posterius tibiae os, peronam appellant, plurimum eminet, habetur. Hi quidem musculi retro in sura siti, siue tres, siue quatuor ipsos numerare libeat, & ad calcem, uelut dictum est, & ad inferiora pedis deferuntur. Iam alij ipsis cohaerent, qui non adhuc exactè in postremis partibus, sed potius ex lateribus tibiae intus exorti, ad infimum pedem omnes porriguntur. At ubi tendines primùm gene rant, ibi ligamentum ipsis extrinsecus iniectum est, ex tibia ad calcem pertinens: quo recta linea diuiso, quemadmodum de manu diximus, si tendines deinde sequaris, digitis ipsos insertari comperies: non tamen (ut in manu) alterum medium articulum, alterum primum & tertium, sed ambo primum, secundum tertiumque mo uent: si magnum uidelicet digitum excipias. Nam ad secundum ac tertium tendo qui ipsum mouet, porrigitur, sicut in manu se habet. caeterò capitum duorum quę retuli, processus inuicem connectuntur, non eodem semper modo. saepe enim alter ipsorum musculus quasi indicem & paruum digitum mouet, alter medium & annu larem: utrique eadem uniti propagine, magnum. Est quum aliter ipsi misceantur. Ho rum igitur tendinum capita inter calcem & tibiam sita, ut prius dictum est, hoc solo discrimine uariant, quod alterum ipsorum inferiori malleoli extremo insideat: quà calcem proprio quodam ligamento rursus praeter commune à foris accedit. Tertius tendo ipsi tibiae fini adhaerescit, eique innixus, ligamento iterum peculiari constringitur: qui & ipse pedem uniuersum, sicut qui calcem ingrediuntur, retrorsum inflectit: uerùm ipsius extremum in primum palmae os interius conijcitur. His sin gulatim recisis, diuertendum rursus est ad exteriores tibiae musculos, qui quantum sanè ad superiores processus attinet, tres existunt: sin autem tendines, motuumque differentiam spectes, cui in primis est attendendum, plures. Has itaque membranas adimens, hîc etiam sub cute ligamentum conspicies, ei quod manum extrinsecutuetur, proportionatum, unde omnes tendines qui digitos extendunt, prodiere.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
