Latin
34.5 to 34.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 34.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Illi siquidem multò minores, quàm qui in manu, existunt: hi uerò maiores etiam ijs in quos manus est di screta: quales repentibus quoque animantibus plurimum fissi, tum inuicem distan tes adsunt, quorum beneficio ex facili sublimia conscendit simia: quemadmodum mustelae, mures, feles, &id genus alia. Hunc igitur, ut dixi, tendinem in pede humano haud est reperire: gracilem uerò ei proximum, qui ex paruo procedens, mi nimum digitum introrsum agit, inuenis: sicut &ipsi uicinum, qui totum pedem intorquet, redditque hac in parte concauum, iuxta minimum digitum in cubito eandem sumens promportionem. Hic tendo biceps interim ab exortu redditur, eiusque partes tunc permeat alius tendo, qui paruum digitum extrorsum agit. Sin autem aliquando non scissus ipse in ramos fuerit, ligamen membraneum continens ipsum inter se &tendinem, excipit eum qui ad paruum digitum portendit: eundem usum exhibens, quem paruuli circuli in curribus, per quos lora traijciunt equis aurigan dis apposita. Talis autem quidam alius in magno digito ex ligamento circulus habetur, ad tendinis transitum, ut praedictum est, constructus. Caeterùm tres hi musculi connatas inuicem propagines obtinent. Prior dictus circa plantam, qui ex su pernis posterioris tibiae ossis partibus ad infimum pedem pertingit, summa sub cute tensus, ex tenuibus ligamentis carni connexis efficitur. Alter, ubi prioris appellati caput desinit, &ipse non multò post principium in tendinem rotundum degene rat, ex illis totus existens. Tertius uerò, qui pedem totum efficit concauum, ex reliqua posterioris tibiae parte procedit. hic itaque pedem eleuat, simul &initio deflectit. at qui in magnum digitum inijcitur, extrorsum flectit. Verùm utrique simul tensi indeclinabilem pedis eleuationem moliuntur. Hoc modo etiam ex musculis qui pedem retrorsum agunt, uterque in latus sensim declinat: ambo autem simul directè C pedem ducunt retrorsum. Hi quidem musculi etsi minus absolutè ac adamussim, certè mediocriter à maioribus nostris dissecti sunt. Verùm qui ulterius dicentur omnes ferè omnibus sunt incogniti. Primùm insignis tum crassitudine, tum robore, licet non longitudine, qui in articulo poplitis conditus est. inuenies eundem ablatis posterioribus musculis ad suram porrectis, quos primos sermone incidi. Nam inter capita horum amborum musculorum hic musculus situs est, totam ferè ibidem latitudinem tibiae comprehendens. Caput ipsius ligamentum est ualentissimum, ex femoris nodo exteriore productum.