Latin
35.5 to 35.6
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 35.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Interim tam continui inuicem sibi inueniuntur, ut unum in digitis esse putes. Consectis his musculis nullus praeterea ex ijs restat, qui in toto crure consistunt. Verùm considerare te conuenit, ut in manu ligamenta ossi um, ita nunc quoque omnium articulorum quos detexeris: primi coxarum, qui unum in orbem ambiens ligamentum habet, omnium articulorum commune. nullus enim est cui tale ligamen non sit obductum. Aliud autem inspice quod in imo arti culi reconditum, femonis caput coxae sinui connectit, durum adeo, ut iam neruus cartilagineus dici queat. praeterea partes ligamenti quod totum articulum orbicu latim ambit, considera: quò noscas, sint ne omnes aequè ualentes, tum crassitudine, tum robore, an aliae alijs praepolleant. Pari modo in genu articulo facies: insuper in ijs quae in pede habentur, ligamentum in omnem aequè partem distendens.