# De anatomicis administrationibus libri novem 36.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 36.5 to 36.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/36.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/36.5

in ijsdem enim ossibus, quibus praedicta tendinum ca pita insinuantur, ligamenta habent, non ex altero in alterum perueniente, sicut id quod desuper ipsi incumbit. Hoc enim ex tibiae extremo in calcem desinens, unà tendines subiectos constringit, unaque ipsis ossibus ligamentum efficitur. simili modo & prius ligamentum anterius tibiae os cum posteriori connectens, simul haec inuicem deligat, & subiecta tendinum capita ceu uallo munit, quemadmodum & quod exterius tendinibus ibidem obiectum est, non modò illos securè tueri potest & constringere, uerùm etiam posterius tibiae os calci connectere & coarctare. Itaque huiusmodi ligamenta ossium ipsorum quae uinciunt, musculorum subiacen tium communia esse contingit, sed non eundem utrisque usum praebent, uerùm alia ossa ligant, tanquam munimenta quaedam, & muri, tendines ambientia. Alia arti culorum tantum propria inuenis, quae neruos cartilagineos magis referunt. Iam uerò haec in alto recondita, tum alia quaedam extrinsecus exporrecta similiter ijs quae tendines tuentur, reperies. Est praeterea ligamentum quoddam oblongum, ex eadem radice procedens cum priore ligamento, quod ex tibia ortum, posteriori eius ossi inseritur: non tamen & ipsum similiter illi anterius tibiae os posteriori connectit. Quippe humilius fertur, extrorsumque & deorsum uersus iuxta priorem malleoli prominentiam ferè reconditur: extremum ipsius ad calcis os descendit: prin cipium alio ligamento constat, quod subter ea quae inibi habentur, ex tibia proce dit, connexum ligamento totum articulum complectenti. finis autem ipse non multò post exortum descendit, articulum statim qui cum posteriore tibia commit titur, excedens. sequitur hoc ligamentum aliud iuxta inferiorem tibiae partem ner ueum magis & cartilaginosum: quo tibia cum interiore malleoli parte coit, illic potissimum ubi ipsum excipit. Aliud similiter extrinsecus posterius tibiae os malleolo coniungit. Item aliud tertium iuxta eandem radicem ex malleoli ceruice procedens, in os posterioris tibiae peruenit. Ad haec quartum aliud in prioribus partiCbus caput ipsius connectit ossi, quod σκαφοειδς appellant.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
