# De anatomicis administrationibus libri novem 37.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 37.1 to 37.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/37.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/37.1

Haec omnia quatuor ligamenta malleolum ambientibus uinculis colligant, ut dictum est. Quippe nerui cartilaginei admodum sunt, eandem proportionem habentes cum ijs quae coxae & genu articulum in imo coniungunt. ita sanè & in pede malleolo quatuor ossibus confirmato, ligamen cartilagineum per profundiora creatum est: extrinsecus iuxta posterius os tibiae: intus ad tibiam: inferius ad calcem, sicut in priori etiam parte propter os scaphoides. Porrò quemadmodum in manu omnia brachialis ossa forti ligamento excipiuntur, ita quoque omnia plantae ossa ualentius ligamentum in infimo pede comprehendit: nonnulla ipsorum etiam paruis quibusdam propaginibus, sed ualidis, inuicem aduniuntur. Caeterùm superest de unguium natura sermonem duplicem instituamus: unum omnium similarium partium communem: alterum unguium peculiarem. Putant enim nonnulli ipsos ex ossis, nerui, & cutis concretione procreari. Quidam carnem etiam addunt. Quòd ungues igi tur ex praedictis omnibus coalescunt, manifestò constat: uerùm substantiam hinc ipsis creatam nusquam est uidere. Nam singulae partes similares ex materia quae animanti subiecta est, tales à natura finguntur, quales sunt: neque cubitus ex bra chio, sicut neruus ex cerebro, oritur: neque brachiale ex cubito, neque hinc digitorum ossa. Quippe non parum differunt, cohęrescere cuipiam, & ex illo oriri, quemadmodum ex truncis rami, ex his surculi, quos eodem scissos modo uidemus, quo arterias & uenas. Nam quod ex aliquo nascitur, ceu ipsius substantiae propago quaedam eiusdem cum origine sua speciei esse oportet. Sic igitur nerui ex cerebri substantia propagantur. Vngues autem non talis extremi digitorum internodij so boles, sed diuersa essentiae species est, ut in domo lapidis, tegulae, & lateris. Anima lis enim constitutionis ratio omnium exteriorum, quaecunque homines substantijs sibi diuersis in idem collectis effingunt, compositioni respondet. Quippe illas inuicem connectunt, totam molem, quancunque inde fingunt, unam reddentes. Non tamen later ex tegula aut lapide gignitur, uerùm unitatis ipsius substantiae quaedam sunt inuentae, lutum, gluten, claui, paxilli, funes. Interim etiam compouitionis solius ratio est, ut in ijs quae ligamentis inhaerescunt. Atque his naturae opera respondent. Alia nanque insertat, ut dentes gingiuis. Alia tegminum modo condit, ut ossa capitis per suturas. Alia tanquam glutine connectit, nempe cartila ginis interuentu coeuntia. Alia ceu luto, ut quae carne connectuntur.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
