Latin
39.1 to 39.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 39.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cui ex tertia quidem secta medici praefecti, negocium digi tis exhibebant, tanquam in ipsis esset affectus, qui illinc potius manarat, ubi neruus primùm ex spinali medulla oritur. Methodici itaque initio relaxantia medicamina, mox à coagmento syncretica dicta ipsis digius applicarunt: nihil de causis praecedentibus soliciti, nec curiosè indagantes, sed hoc unum scientes, puta sensus difficul tatem stupidumque affectum digitis sponte oborientem paulatim increscere. Quum autem aeger nihil à medicamentis auxilij perciperet, curationem mecum etiam com municauit. Rogabam igitur ipsum, nunquid in cubito uel brachio antea ictum quendam accepisset. quum autem nullam diceret, iterum percontabar, an neque propter dorsi spinam. ille ante tres quatuorue menses inquit uehiculo se delapium, interea dum pessum iret, in rectum quendam lapidem impegisse, unde dorsi principium nonnihil illideretur: ac uehementi dolore affectum, intra septimum diem con ualuisse: decimoquinto uerò die ab ictu accepto, leuem quandam sentiendi difficultatem in digitis percepisse, eamque augescere, nihil hactenus medicamentis adiu uantibus. Consideraui igitur inflammationis ad radicem nerui qui in digitos affe ctos porrigitur, ortae, reliquias quasdam superesse, neruumque ipsum scyrro obductum, à dolore quidem liberari, sed digitis ad quos peruenit, sensus hebetudinis autorem existere: ideoque medicamentis quae digitis admouebantur, in eum locum qui primus contusionem acceperat, translatis, affectus curationem molitus sum. Dies me deficeret, si omnia percensere uellem quae id genus iuxta pedes manusque tum in militibus in bello conuulneratis, tum hisce gladiatoribus (ut uocant) tum alijs multis priuatis, ut sunt pleraque rerum infortunia, conspexi accidisse medicis anatomę imperitis, per omnia se turpiter in ipsis gerentibus. Vel enim dum manu cu rant, interim exiguum quendam neruum haud mediocri potentia praeditum praecidunt, cuius causa aliâs sensus duntaxat cuiusdam ipsis subiecti obliteratur, aliâs mo tus. est quum uterque perit. Iam ex tali rerum casu quodam sic uulnerato, ipsi medici generationis affectus, quòd non praedixerint, causam sustinent.