# De anatomicis administrationibus libri novem 45.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 45.1 to 45.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/45.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/45.1

Has igitur ramorum propagines uniuersas in capita musculorum quos enumeraui, haud longè ab arti culo dispensat. Inde ad musculum bifidum, qui magnum digitum ad brachiale mouet, porrigitur: palamque est quòd huic ramos quosdam impartiat. In transitu ipsius nerui, tendo musculi, qui magnum digitum in obliquum mouet, aliquatenus accumbit proximè cum eo ad brachiale usque porrecti: mox tendo, qui duos digitos, indicem & medium, pari motu regit. pars huius nerui reliqua adusque brachiale excurrens, locis propter articulum disseminatur, in nullum digitum perueniens. Maximus autem ipsius finis in illius loci profundum demergitur, ubi ligamentum esse dixi, quod caput tendinum digitos quatuor extendentium contegat. In hunc itaque modum neruus iuxta nodum brachij exteriorem in cubitum deueniens, dispergitur. tertius autem hic erat ex ijs qui ab axilla in manus totas pertendunt. Re liqui duo nerui omnibus intra cubitum musculis distribuuntur: quos incidens ut priore commentario didicisti, assequeris neruos in ipsos disseminatos, qui à brachia lis nodo incipiunt. Inuenies enim ab utrisque neruis processus musculis, qui digitos habent flectere, communicatos. Alijs uerò omnibus, si unum excipias, à secundo neruo qui brachium ingredi dictus est. Quartus enim neruus, qui inter gibberum inferioremque nodum brachij in cubitum porrigitur, ramulum quendam musculo brachiale flectenti uersus paruum digitum transmittit. Itaque deprehendes reliquum neruum, qui per radium huic musculo propaginem quampiam tribuit, deinde obiter elatiori flectentium brachiale, qui tendinem uolae subiectum procreat. Ad haec aliquam sobolem per profundum tenuem paruo huic radij musculo concedit. Per cubitum uerò hîc magni duo nerui deferuntur, medio musculorum digitos flecten tium interuallo huic incumbentes, illi subiecti: ac mittunt sanè quosdam de se ramos utrique, ipsorum particulas. Vbi uerò musculi hi in tendines cessauerint, sic iam & utriusque nerui reliquum tum in brachiale totum, tum in aduersam eius partem, μετακάρπιὸν uocant, peruenit, inibi corporibus, & intimis digitorum partibus di stributum: altius quidem duobus magnis, & medio iuxta indicem dimidio: humilius medij reliquo, simul & medijs caeteris digitis.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
