# De anatomicis administrationibus libri novem 46.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 46.1 to 46.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/46.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/46.1

At priusquam magna haec uena in cubito trifariam diuidatur, humeralem euidenter est uidere, toti brachio post cutem porrectam, nusquam in altum uergentem, sed eminentem admodum, & conspicuam, praesertim in ijs gymnasticis, qui natura tum graciles, tum musculosi sunt. Videbis itaque hanc uenam in grandibus simijs, multique sanguinis, dum inciduntur, propagines admodum tenues per totum brachium in summam cutem, ac musculum dispensantem: item in alijs uniuersis quadrupedibus, quorum primarias ac gene rales differentias sex esse didicisti. Vbi uerò super radij musculum in cubiti articu lo defertur, inibi, ut dictum est, triplici ramorum serie propagatur, qui interim aequales omnino, interim inaequales sunt, reddunturque aliàs alij maiores, parum se mu tuò exuperantes. Et sane quod in externam cubiti partem spargitur, ramos iam manifestiores ijs qui in brachio uidebantur, expandit: totumque inibi iuxta terminos patescente orificio cum aliarum uenarum extremis quae dicam, absumitur. un de uerò huc istae deducantur, in praesentiarum condisces. Vena per axillam procurrens, quum humerali multò sit maior, simul cum huius loci arteria, quae axillam perreptat, in ramos finditur. Atque haec duo uasa mutuò se contingunt, tum quà per alas feruntur, tum quà brachium subeunt. Ac praedicti nerui in singulos musculos aediti, utrorunque uasorum propaginem sibi connatam habent. Quum autem brachium perreptauerint, in totum cum maiore ex ijs qui ante sunt, musculo intrò delatae, mox arteria quidem penitius, uti initio, sic etiam nunc ad cubiti muscu los porrigitur. Vena autem bifariam scissa paulò ante articuli commissuram, altera parte in profundum dilabitur, ubi arteriam contingit, unaque in ramos cum ipsa perpetuò propagatur: altera obliquè sub cutem producta, conspicitur etiam ante consectionem, tum in gracilibus, tum in ijs qui latas natura uenas obtinent. euiden tius autem apparet, brachio fune intercepto. Huius igitur uenę soboles prima deorsum ad cubiti os obliqua ferri uidetur: nempe ut spatium quod intra brachij tu berculum intimum, & cubiti sinum est, perreptet. At ubi cubitum superauerit, reliquam ipsius partem oberrat: pariterque ad terminum usque procedit.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
