Latin
47.1 to 47.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 47.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Inde iam per extimam ossis radij sedem binis ramis propè aequalibus expandi: ut duo haec uasa tertiam Graecorum literam reprae sentent. Quippe alterum post scissuram directè ad magnum digitum procurrit: al terum uersus paruum digitum tendit, per illud cubiti extremum quo in manum inseritur. Quod itaque recto tramite ad magnum digitum pergit, radio uehitur, &postquam brachiale contigerit, ramorum seriem aliam in posteriorem magni digiti regionem porrigit, aliam in eam partem, quae inter hunc &indicem media est, aliam in totum indicem retro, &per latera. Atque in hac parte ipsius extremum uenulae adunitur, quae particula ex uena ipsi conformi diuaricata est. Reduces enim in memoriam uenas duas nuper dictas, quarum figuram tertiae literae y similem produxi. Atque hactenus altera linea defertur. Ad reliquam igitur uenam diuertes, quae ad paruum digitum quasi cupit extendi. Conspicies autem rursus antequam ad cubiti extremum permeauerit, uenulam quandam propagare, quae recta inter indicem mediumque digitum prorsum defertur, &cum exili prius nomi nata coit. deinde utraque in unam conflata, mediam duorum digitorum regionem, indicis uidelicet &medij, accedit. Reliqua pars uenae quae paruum digitum adit, dum obliquum cubiti tuberculum perreptat, ramum quendam exilem ad poste riora medij digiti transmittit, mox bifariam scissa, altera parte mediam magni digi ti &annularis regionem ingreditur: quam uenam nonnulli in sinistra manu secan tes, sinentesque sanguinem ex ea fluere quousque ultro sistatur, lienem ex tali uacuatione iuuari asserunt. Et hîc rursus eam quae spatia annularis &parui digiti intercurrit, secutus, deinceps omnium quorum mentio facta est, uasorum propagi nes considera, tum pilorum modo praetenues, tum ampliores ortas, quarum plu res propter terminos cum alijs similibus ex uasis sibi proximis deriuantibus coeunt. Iam uerò quaedam uenae etiam conspicuae admodum, mutuo complexu quam cessant coniunguntur, ut uel citra dissectionem in gracilibus, &ijs qui latiores na tura uenas obtinent, clarissimè appareant.