# De anatomicis administrationibus libri novem 48.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 48.5 to 48.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/48.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/48.5

Quidam uerò tam negligentes rerum pulcherrimarum sunt, ut ne uel quae ante consectionem cuiuis manifestò licet cognoscere, unquam discere cupiant. Quae igitur de cubiti ac manus summae uenis nuper retuli, omnia citra consectionem plerisque in hominibus obuium est cognoscere: quemadmodum etiam postquam axillae uena in ramos ante cubiti articulum scissa fuerit, ea quę ad flexum peruenit, subiectam aliquousque arteriam continet, quam in macilentis naturis, magnisque pulsibus praeditis, tactu motum aliquatenus indicante, deprehendimus. atque si sanguinem detraxeris in ijs sanè qui totam manifestò uenam ha bent conspicuam, quamlongissimè ab arteria recedendum est. In quibus id solùm quod arteriae incumbit, est spectabile: reliquum uerò totum, conspectum effugit: cui diligentius attendendum est. Primò, ne dum brachium per se adstringis, regio ar teriae uicina in tumorem notandum attollatur. Secundò, ne aliam quampiam ex ijs quas relaturus sum disseces. Nunquam enim uenam hanc loco inflato secueris, sciens arteriam subiacentem tum latam, tum esse ualidam. Deinde quum plurimùm intumuerit, uenam incumbentem simul cum ipsa extollas, circundesque. un

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
