Latin
49.1 to 49.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 49.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pari modo si humeraria, quan do ipsam secare oporteat, conspectum effugiat, eam necessariò diuides, quae in fle xum pertendit. Si nec ipsa, eam quae ad radium obliquum expanditur. Si nec illa oculis obuenit, uenam ab axilla ad cubiti nodum procurrentem incides. Hęc enim accommodatissima est ijs qui in partibus infra clauiculas sitis laborant: humeraria, qui in superioribus. At inibi commemoratae secundum tertiumque ordinem post ipsas obtinent. Communis utrisque est, quae ad radij fastigium conscendit: quare tertium quoque ordinem in utrisque manibus ei attribuimus. Nam in ijs qui infra cla uiculam afficiuntur, si quidem sanguinem detrahere oporteat, principem locum praesidij ratione uena possidet quae flexum accedit: secundum quae ad cubitum defertur: tertium communis: quartum quae de humeraria ad flexum pergit: postremum humeraria. In alijs quos supra clauiculam morbus infestat, contrà humeraria pri mum: quae inde ad cubitum porrigitur, secundum: tertium communis: quartum quae iuxta arterias procedit: &quintum quae cubitum adit. De superficiarijs itaque uenis totius cubiti adusque digitos, omnia dicta sunt. Profundiores autem deinceps inspicito, ijs quae in articuli superficie extant, ademptis: quoniam has ubi sustu leris, quemadmodum didicisti, mox tibi per profundiora perinde ac in superficie mutuo coëuntes apparebunt. Insuper postquam congressae fuerint, iterum in ramos binos dirimuntur, &per cubitum ad brachiale rectà tendunt, aequali inuicen spatio distantes. demissior quidem alter per os cubiti, elatior per radium unà cum arterijs in musculos propagatur. Venae igitur humilioris, quum radij musculum exilem subierit, particula quaedam in externam regionem elabitur, in qua scissa, cum praedictis hisce uenarum partibus per summa societatem init. Ad haec reliqua ipsius pars quanta intus delitescit, ima subeuntibus adunitur, quas intimis cubiti partibus per superficiem distribui diximus. ac saepius putaui plurium esse portionem uenarum, quae ex summo uergunt in ima. siquidem ipsius profundioris ue nae secundae processus paucis superficiarijs commiscentur.