# De anatomicis administrationibus libri novem 49.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 49.5 to 49.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/49.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/49.5

quas quidem in manum ferri commemoraui, tum eam quae per axillam excurrit spectandae magnitudinis, tum hac quidem multò minorem, magnam tamen & ipsam, quam humerariam appellant. Porrò arteria una duntaxat in manum proficiscitur, uicinam uenae quae axillam permeat. utraque autem thoracem elabitur cum nouo pari neruorum à spi nali descendentium, & brachium illic egreditur, quo & tertium neruum dixi peruenire, inde omnibus brach ij musculis processus notandos mittentes, decliues ad flexum articuli, quo brachium cubito coarctatur, excurrunt. at uena in brachij extremo in duas diffusa est soboles: quarum altera ad cutem usque effertur, ut antea declaratum est: altera per profundiora ceu ad flexum cum arteria deducitur. hanc tertiam humerariae partem assumens, deinde bifariam scissa, cum utraque parte arteriae, quae & ipsa bipartitò diuisa est, simul tum porrigitur, tum in uniuersos usque ad digitorum initia musculos ramorum serie dispensatur. Itaque elatiorem arteriam quae ad radij os decurrit, propter brachialis commissuram tangimus, pulsum exploraturi. Iam arteria indicis magnique digiti intermediam originem ab hoc sortita, motum aedit sensibilem. humilioris uerò quae per os cubiti rectà in paruum digitum procurrit, motum manifestò haud queas percipere, nisi homo fuerit extenua tus. maximum uerò pulsum aedit. quippe natura in imo retinet arterias, nusquam particulam ipsarum manifestò in cutem emittens: quemadmodum in uenis ac ner uis perferri prius dictum est. Meritò igitur nullam in extremis manibus à foris arteriam reperias: quia ne musculus quidem unus habetur. At interna regio quoniam multis septa est musculis, ideo multas quoque arterias singulis ipsorum porre ctas obtinet. Verùm uniuersas brachialis interim arterias unà cum uenis coniungi spectabis, lato tendine amputato. Etenim hunc inter, & eos qui digitos flectunt, situs ipsarum est pariter cum tenuibus neruis, quorum antea mentionem feci. Nam quum hoc in loco musculi consistant, qui & primos digitorum articulos moueant, & secundos in obliquum prorsus agant, meritò pars haec arterijs, uenis, & ner uis scatet.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
