Latin
50.1 to 50.5
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 50.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe singuli musculi particulam cuiusque horum aliquam in se reci piunt. Ac iam quidem omnes totius manus particulas explicui. At tu non ceu He rodoti historiam animi gratia ista leges, sed memoriae singula spectata mandabis, ut omnium ipse partium naturam exactè pernoscas. nonnullae siquidem neque arteriam, neque neruos, neque uenam grandem habent: quaedam uel tria horum gene ra, uel unum, uel duo. Itaque arterijs uenisque pro magnitudinis ratione uirtus inest, non item neruis omnibus, sed alicubi exiguus neruus haud exiguam obtinet potestatem: exempli gratia, qui musculos magni digiti motores intercurrunt, deinde qui indicem mouentibus insperguntur. si enim hi soli in naturali habitu seruen tur, uel alijs resolutis, uel etiam omnino abolitis, non utique mancus in totum homo euaserit, neque manum prorsus inutilem habuerit: quòd si medius adhuc ipsis adhę rescat, paruam in actionibus offensam manus sentiet, paruo digito in totum pereunte: rursus si quatuor existant incolumes, musculus autem qui maiorem digitum uel inflectit, uel extendit, laborauerit, omnia manus officia interibunt. parti enim musculorum qui sibi mutuò sunt oppositi, actio uitiatur. siquidem musculo, qui maiorem digitum extendit, resoluto, is qui ipsum flectere consueuit, obita quidem functione statim flectit digitum: caeterùm postea nunquam poterit. Nam is qui in flectendo persistit, rursus flectere, nisi prius extensus fuerit, quî potest? Quare cognoscere adamussim conuenit cum aliorum musculorum omnium neruum, tum eorum praecipuè qui functionem mentione dignam obeant, ut siue telum, siue spi cula auferre dissectione uel praecisione alicuius oporteat, ab insignibus uasculis neruisque abstineamus, siue putrefactam quampiam particulam, uel os carie confe ctum praecidamus. Noui enim quempiam ex ijs qui segniter manu curant, qui quum prius aliquando extima brachij regione magnam partem musculi praecidisset, non tam insignem membro noxam primum attulit: postea scalpello in eam partem internę circumscriptionis musculi prioris iniecto, ubi tertius neruus ingreditur, stultam, ut Hippocrates ait, exercens facilitatem, orbiculari linea uelocique sectionem ducens, non mo dò tertium neruum praecidit, sed etiam duos ei praepositos: ad haec arteriam, uenamque. in eo siquidem loco hęc omnia habentur.