# De anatomicis administrationibus libri novem 50.6-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 50.6 to 50.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/50.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/50.6

Quamobrem ille subitò propter sangui nis profluuium turbatus, hoc solùm attendit, funibus uasis quae amputata erant circundatis: paulò pòst aeger neque manum tantillum mouere potuit, neque tangen tes in multis membri partibus sentire, clamauitque hoc ipso medicorum uerbo utens, γνευροκόπησας, id est neruos misero praecidisti. Hic itaque medicus una sectionc totum membrum reddidit inutile. Alij porrò in alia quapiam parte unà uel duabus manus & cruris propter neruorum imperitiam peccauerunt: ut nunc omittam quae in sanguinis detractione mala designent, ignorantes quae obseruan da sint in singulis cubiti uenis: de quibus etiam in libro de neruorum consectione tractatum est. Horum igitur omnium gratia saepius manum simiae diligenter inci das. etenim si rarum quippiam in ea conspexeris, etiam hoc usui tibi fuerit. spectas enim aliquando dum simiam incidis, neruulum interiori cubiti uenae incum bentem, ac rursus alterum uenae ipsi coniugae insidentem. Pari modo & horum speculatio medicis quibusdam familiaribus utilis extitit, ut qui tanquam neruum incidissent accusabantur, quoniam & post sectionem acceptam aegri stupidum af fectum ad manus longitudinem senserunt: tempore insecuto affectus ijs quibus uena fuit incisa, permansit. Quapropter ego accusatoribus proprietatem structurae corporis nonnunquam talem fieri indicans, medicos ab infamia liberaui.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
