# De anatomicis administrationibus libri novem 51.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 51.5 to 51.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/51.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/51.5

huc enim alius neruus, per latum musculum euadit, quemadmodum & propter ipsius extremum rursus alios tibiam exteriorem interreptare dictum est: quoniam interior quoque à neruo qui cum uena defertur, propagines suscipit. reliqua posterior tibiae pars pe culiarem neruum ab eo qui suram intercurrit, deriuantem exigit: anterior particu lam quampiam eius nanciscitur, qui priores tibiae musculos intercurrit. Caeterùm intuitus, quo dixi modo, exiles superficiarios cutis neruos, omnes femoris muscu los incidito, ut libro superiori didicisti. Nam dum ipsos inuicem separas, grandium neruorum qui omnes medij per musculos feruntur, clarè apparent. Atque ideo etiam processus ipsorum uicinis distribuunt. Iam uerò quatuor principia, quae simul in superficiarijs contemplatus es, occurrent. Etenim illae ab his quae in imo latent, propagantur, & rursus inspecta musculis maioribus inueniendis uiam indicant, imò etiam citra superficiarios promptè grandium neruorum principia uidentur, musculis ut docui incisis. Sunt igitur tria neruorum initia magnitudine sibi inuicem coaequalia, quae primùm exequar. Quartum uerò aliud maximum bifidum ipsis succedit, quo de posterius peragam. Itaque ex tribus principijs unum in anteriores musculos solos diffunditur: alterum magnis uasis transuersim porrigitur, ipsisque uasis ramos telae araneorum modo prętenues, ut musculis contiguis impartit. Por rò tangit ipsum subiectus maximus musculus. incumbit autem tenuis & angustus, quem primùm in femore dissecamus. Quod restat tertium neruorum initium, amplum pectinis foramen permeat, & nimirum duos musculos id amplexos, unum utrinque, à foris alterum, intrinsecus reliquum, quos inter coxae articuli motores audisti anatomicis praetermissos. Verùm scinditur neruus hic bipartitò, pri us quàm musculos permeet. Ac partium ipsius altera quidem elatior in musculum procur diby C A lum procurrens, à pectine ortum, quem secundum incidere totum didicisti, disseminatur. maior uerò & demissior, ubi foramen peruaserit, & sobolem in paruos circa ipsum musculos emittit, & in maximum femoris musculum finditur. Ad haec ramulos quosdam tenues musculis exiguis ipsi uicinis communicat. Hęc iam tria principia intuitus, ut dixi, ad quartum duorum ramorum grandium, qui in crus deferuntur, mittuntque ad extremos usque digitos propagines, descendas. Euadit autem & hoc conspicuum, natum musculis incisis, quos praecedenti libro tradidi, in consectione eorum qui coxendicis articulum mouent.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
