# De anatomicis administrationibus libri novem 53.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 53.1 to 53.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/53.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/53.1

Alia enim uena maxima to tum in crus ab interiore ipsius parte per inguina procurrens disseminatur: propa gines quaedam ipsius inordinatae ad cutem permeant, quas nonnulli medicorum σποράδας, quasi dicas modicis interuallis sparsas, appellant. Quà in musculos dige runtur, ordinatum habent tum ortum, tum situm: nec tamen ipsae magnitudinis aequalitatem in omnibus conseruant, ut ne in manibus quidem. Dicentur autem nobis etiam nunc quae plerunque soboles maioris uenae apparent: quae omnium crus perreptantium ueluti truncus est. Statim igitur ramus quidam in priorem internamque femoris regionem perfertur, multifariam summa sub cute in ipsum distributus. Ab hoc aliae tenues modicis interuallis sparsae, in cutem treis quatuor ue disseminantur. deinde alia notandae magnitudinis, priori similis, medio in femore propter musculum arctum consideratur, in quem ipsum quoque uena indidem maxima inseritur. deinde alię exiles duae forsan & tres modicis spatijs digeruntur, posthas alia insignis tibiam interius subit. deinde sequitur alia duas in partes diuaricata. huic succedunt aliae plures. Hae quidem subter cutem summam omnes consistunt. in imo aliae quaedam hunc in modum se habent. Post inguina primam anterioribus duobus musculis dispensari diximus. mox aliam penitius grandem satis intra maximum omnium musculum & ex anterioribus internum porrigi, un de plures uenarum propagines in omnes propemodum femoris musculos disper guntur. post hanc, quam praedixi, subter cutem distribui: ac post eandem etiam alia quaepiam deinceps in grandem ex anterioribus musculum ingreditur, elatius ad extremam femoris regionem emergens. Insuper post illam alia notatu digna profundius in maximum musculum eique uicinos inseritur. atque post has in superfi cialium enumeratione praedicta, quae ab intima genu parte adusque tibiae extremum multiplici ramorum serie cutem subit. Caeterùm propter iam dictam propaginem alias quoque spectabis, quae à maiore uena in imas maximè musculi partes, & totum penitius articulum diffunduntur. at praeter praedictas nonnunquam statim magna uena in ramos finditur. aliquando ante fissuram uena prope surae initium ex ea procedit, per infernas articuli partes in exteriora erumpens.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
