# De anatomicis administrationibus libri novem 55.1-5

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 55.1 to 55.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/55.1

NIBVS LIBER QUARTVS. Ioan. Guinterio Andernaco interprete. NOPERE de particularum usu hoc mihi fuit institutum, ut omnium corporis humani partium structuram, quatenus arti conduceret, exponerem. Cuius rei argumentum ex ueteribus quoque tum medicis, tum philosophis celeberrimi perinde ac ego tractauerunt. Itaque à manibus haud temere sermonis hîc sumpsi exordium: quòd has partes uidelicet in solis hominibus uidere liceat. Non autem absurdum fuerit deinceps etiam de cruribus nonnulla commentari, quan doquidem & haec ceu propria homo praeter omne aliud animantium genus sibi uendicat: quòd nimirum solus adamussim rectus horum beneficio incedat. Simiam uerò ridiculam hominis simulationem continere demonstrauimus, ac ob id ho minis quidem modo graditur: sed in ipsis principalioribus partibus manca est, ut quae minus rectam crurum structuram sortita sit. Magnum uerò digitum, qui to tum functionis firmamentum ipsi est, mutilum obtinet. At in praesenti commentario duo mihi peragenda propono: primum ut singulas accuratè partes contem pleris, quarum usus illic percensui: alterum ad medicinae artis finem pertinet. Quoniam enim huius aetatis medicos uideo, qui quidem consectionibus operam dedisse putantur, utiliore illarum parte neglecta, eam quae cauillatoria magis est, exer cere, conatus sum hoc ipsum primùm iuuenibus ostendere, deinde ad meliorem ipsos adhortari. Atque id initio secundi tertijque libri à me factitatum est, ubi sermonis caput curationes propè uniuersas continebat, quas manibus quotidie administramus, tum in cruribus, tum per totius corporis summa, quae musculos & in his uasa neruosque comprehendunt. Etenim tela aculeosque ex his, non ex iocinore, uel corde, uel pulmone excindimus. Item fistulas, sinus, humorum illisiones, suppurata, & pu trifica uitia in his manu medicamur. Quam ob causam optarem utrumque commentarium, eundem ut in primis duobus libris ordinem obtinuisse. At quia, ut uideo, iuuenes quotidie maiorem industriam in peiore consectionis parte collocant, utiliorem propè omnes respuunt, statui non solùm ratione, sed etiam disciplinę ordine ad rei ipsius dignitatem eos exhortari. Quae enim prius eis discenda censeo, ea quoque priora in hac enarratione prosequar: ac ideo post artuum dissectionem superioribus libris con prehensam, deinceps reliquis duobus externam totius corporis incisionem, hoc est, musculorum (nam in his continetur) exarabo, orsus à faciei & capitis partibus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
