Latin
56.5 to 56.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 56.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
siquidem in hoc contingit cutem quoque ipsam ad summum humerum maximè &extremum inibi clauiculae distendi iam etiam ori ad omnia cer uicis latera aperiundo hi musculi sunt accommodati, quemadmodum alij quos à man dendo graece μασσιτῆρας nominant, latis maxillae inferioris musculis iniecti, uarijs totam ipsam modis circumagunt. Nam temporum musculi, qui Graecis dicuntur κρo ταφῖτας, non circumagere maxillam nati sunt, uerùm adducere, dum mordemus aliquid, uel edimus, uel os claudimus. Qua de causa uocat &hos Hippocrates μασσιτῆρας. Ego autem euitans homonymiam, temporales toto sermonis processu ap pellaui: massiteras autem, qui toti buccae superpositi sunt, maxillam utrinque, ut dictum est, mouentes. Nam omnia quorum nobis obtigit cognitio animantia, pręter crocodi lum, inferiorem maxillam mouere, superiore immobili, natura uoluit. Vniuersi porrò motus ipsius tres sunt: unus in mandendo, alter in ore claudendo, tertius in aperiundo peragitur. Atque ab his motibus secernitur ille, quem in buccis maxilla omnino im mota fieri praediximus. Non solùm autem ab his separatur, uerùm etiam à labrorum mo tu, qui &ipse alijs musculis perficitur: ut quinque sint in ore functiones, quina uerò mulculorum genera, quae deinceps uniuersa referam, ab ijs quae ipse comperi, auspica tus. In omnibus itaque animalium generibus, quae medici ceu hominum figurae proxima solent incidere, lati gracilesque musculi habentur, totas buccas in latera deducere idonei. Sunt porrò, ut summauim dicam, sex numero genera animantium, quę haud multùm ab hominum natura discrepant, de quibus antea mentionem fecimus. In praesentiarum à simijs exordiar, quòd omnium proximè hominum figuram accedant. His igitur in aqua fune iniecto suffocatis, ne uidelicet ullum colli instrumentum offendatur, rectam a mento usque ad pectus lineam iuxta ceruicis longitudinem incidere scal pello acutiore oportet, tam leuiter ac moderatem cuti admoto, ut solam ipsam diuidas. Quod sine negocio facere consuesces, non modò hîc, sed etiam in toto animali pilos c ab ea parte auferens, quam incisurus es. Itaque alij propemodum uniuersae corporis totius cuti membrana subiacet, quę inter excoriandum simul auellitur.