Latin
58.1 to 58.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 58.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam magna ex parte scapularum spina musculi inibi extremum circum scribit: interim ex fibris pauxillum quippiam supergreditur, idque deorsum uersus. Eadem uerò de clauicula quoque dixisse me arbitrator: quanquam fibras citius quàm fines commemoratos cessare, haud inueneris. Simili modo partes musculorum priores in simijs plerunque inuicem coeunt, ut duo musculi unus esse tibi uideantur. In alijs animantibus recta musculorum quos recensui latera inter se dissident: quae tamen in nonnullis mutuò pauculis fibris transuersis connectuntur, praesertim iuxta faucium partes. At tanto magis praedicti musculi in alijs animantibus inuicem distant, quanto hae longiore collo praedita sunt. His igitur omnium primis musculis ademptis, licebit uel occipitio, uel faciei adhaerentes ostendas. Quoniam uerò quinque motus inter se diuersos oris partes habere dixi, melius esse mihi uidetur omnes ipsos explicare. Incipiendum porrò est à labris, quibus utrorunque musculorum, &gracilium, &latorum fibras quasdam mutuo coëuntes inseri diximus. At prius quàm exordiamur, distinguere praestiterit, in simijs quidem dictum fibrarum complexum euidenter apparere, in alijs autem animalibus, quę paulò prolixiora colla obtinent, tanto minus quàm in simijs innotescere, quanto collum majus extiterit. Quibus id multò longius est, ea praedictam fibrarum uariationem modicam repraesentant: quòd nimirum tum prior, tum rectus ipsarum situs in id genus animantibus aboletur, lateralibus fibris unà cum transuersis ob colli prolixitatem munus totum sine priorum subsidio probè satis obeuntibus. Iam uerò maxilla cuilibet animalium prolixior est, quàm simiae. Nam ex omni animantium genere homo breuissimam, pro totius corporis uidelicet portione, sortitus est, mox simia: deinde lynces &Satyri: postremo cynocephali. Haec autem omnia &collum ita prolixum, &humerorum clauiculas, hominis modo possident. Ac quaedam ipsorum magis insistunt, quaedam minus. Insistunt igitur recta, gradiun turque, alia peius, alia melius. At certe gradiuntur, omnia binis innixa pedibus. Aliud autem nullum pedestre bipes incedit. Verùm his proximum est ursorum genus: his succedunt sues: deinde quae à serratis dentibus, καρχαρόδντα uocant: post haec alia duo animantium genera, aliud cornutum, ungula bifida, &ruminans. Aliud cornua non habet, nec bifidam ungulam: uerùm solidae innittur. Quae iam alia sunt genera pedestrium, ac quadrupedum, quae sex enumeratis generibus excidisse uidentur, haud negociosum est inuenire, cui potius ipsa assimiles.