Latin
59.5 to 59.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 59.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc igitur ad malas usque paulatim descendes, cutem à uicinis illarum partibus auferens. Hoc enim confecto, musculi mandibulae, nempe massiteres dicti, clarè uidebuntur, neruis ipsos intercurrentibus, qui ad buccas desinunt. Priusquam igitur hos ipsos neruos incideris, massiteras hamulis eleuans, à subiectis liberato, usque ad ipsius initium, quod post aures oritur. Atque hîc ipsis demissis, accurate inspicias capitis foramen unde processerint. Sed prius massiteras musculos adi, tum eos qui intra maxillam in ore &temporibus habentur. Haec enim tria musculorum paria maxillam mouent: temporales quidem cum interioribus sursum conuellentes: massiteres autem in latera circumagentes. Singuli hunc in modum incidendi sunt: Massiteron musculorum fibras ex superiore maxilla in inferiorem aeditas disseca, non omnes, ut condi scas quomodo inuicem euarient. Itaque superficiarijs ipsorum primis absectis, deinde hamo iniecto sursum attrahes, excoriabis, &incides, adusque superiorem maxillam unde processerunt, dum ad subiectas quae situm habent diuersum, perueneris. Etenim hoc atque illo modo, ut dictum est, procedunt, nec rectà deorsum feruntur: quoniam non modò attolli adducique inferiorem maxillam superiori dum mandunt animalia oportebat, sed etiam obliquam paulatim, nunc in anteriora, nunc in posteriora protendi. Quippe tali functione ad cibum mandendum A indigemus. Duo igitur musculi sunt, puta massiteres utrique, ex proprio singuli capite in commune extremum profecti, quod in maxilla inferiore habetur, quandoquidem hanc moueri conueniebat. Ex capitibus uerò alterum in malis, uti uocant, ualens nerueumque apparebit carniformi substantiae robustiori coniunctum. Alterum in toto osse iugali consistit, quod Graeci (υγῶμα appellant, minimè neruosum. Primum quidem maxillam sensim obliquam prorsum retrahit. secundum contrarij motus gratia creatum est. Nam tantum maxillam retrorsum abducit, quan tum primum in priora agit. Quin &tendenti tibi utrunque uicissim caput, manifestò inferioris maxillae motus conspicietur.