Latin
61.1 to 61.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 61.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc iam fibras ipsius sequens, caput musculi exactè conspicies, è capitis concauitatibus, ut docui, exortum, quas processus alarum modo figurati generant. Itaque massiteres musculi prius sicut dictum est administrati, quum &tempo rales ex toto nudatos abscideris, ut nulla parte maxilla adhaereat, neque retrahatur, quomodo ipsam moueant, clare speculeris licet. At si initio statim, antequam his quoque manum fueris admolitus, temporales incidere cogites, os iugale quidem prius excidendum est: fibrae autem musculo sic tum cute, tum membranis detecto, inspiciundae, quomodo ex multis ortae principijs in unum omnes ceu uerticem ipsorum tendinem commemoratum procurrant: deinde omnia praecidere capita oportet, inde prehensa ualidè extendere. deprehendes enim &inferiorem maxillam sequi, &os occludi: quo tuis manibus aperto, mox temporalem musculum sursum denuo attrahe, ut tum maxilla ipsum consequi, tum os recludi appareat. Haec con templatus, totum ipsum excidito, quoad musculum ori intus plerisque in partibus cohaerescentem conspicias. Nondum autem exciso, mansorius etiam musculus, quem massitera Graeci nominant, apparet, in pauculis ipsi contiguus. Quem simul ipsum totum incidere iam praestiterit, ut interiorem spectes accuratius: quod fier etiam citra maxillae dissolutionem. Solues igitur ipsam uel in articuli nodo, uel in commissura, ut facto ipsius diuortio, interior musculus unus uideatur. at si utrinque separaueris, examen reddetur manifestius. Constat autem, huius etiam musculi principium in capitis osse, extremum uerò in maxilla inferiori consistere. Huic etenim inhaerescit quà latissima intus habetur: ubi sanè &leuiter caua est, sed capiti immittitur iuxta concaua ossium, quae ab alarum similitudine πτερυγοειδ Graecis appel lantur. Exciso igitur iam toto hoc quoque musculo unà cum maxilla inferiore dimi dia, uniuersas oris particulas manifestò poteris contueri, primùm sedes gingiuas dentium ambientes: deinde dentes ipsos, eorumque sedes. Verùm quia musculos priores spectare proposuimus, ad illos digrediamur, rursus ab ijs qui oculos cingunt, orsi. Itaque palpebrarum musculos etiam in opere de usu particularum ad commentarium de motibus non compertis reiecimus. Interiores in oculorum regioni bus incidendos censuimus, uel ijs quae ipsos ambiunt, prius paulaum excisis, uel totis oculis exemptis.