# De anatomicis administrationibus libri novem 63.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 63.1 to 63.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/63.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/63.1

Quare maiores reprehendere non est consilium, quò sermo uera dun taxat percensenti ad calcem ciuus perducatur. Secundum musculorum par est quod praedictis longitudine respondet. siquidem ex eadem occipitij ossis regione procedens, sublimi scapularum basis angulo inijcitur. Verùm latitudo aequalis ipsis non est, sed multò minor. Angusti enim hi musculi, & prorsus inualidi, si cum illis conferas, quos etiam citra dissectionem tam magnos est uidere, ut totum collum, praesertim gymnasticis, in tumorem extollant. Porrò musculos tenues modò propositos incidere auspicaberis, quemadmodum primos, à media occipitij ossis regione. subiacent enim prius nominatis, qui, ut illi, transuersim orientes, ipsi quoque dorsi spinae per totum collum porrecti facilè à subditis ut priores detrahuntur. Verùm hoc illis tota ceruice adusque scapulas accidit: ac quum propius ipsa accesserint uicinis utrinque musculis connascuntur. Dein ubi scapulas contigerint, obliquum producunt tendinem, qui ad mediam basim usque internis ipsius partibus porrigitur. hi etiam scapularum basim ceu ad occiput retrahunt: priores uerò musculi non modò basim, sed totas ipsas reuellunt. His iam sublatis, si negligenter, quemadmodum Lycus, intuearis, dorsales musculos, ῥαχίτας Graeci appellant, opinaberis toti cer uici retro exporrectas uidere. Sin autem exquisite animaduertas, alia pleraque musculorum coniugia non solùm in simijs, sed alijs quoque uniuersis animantibus inibi comperies, à dorsalibus nota maximè euidenti diuersa. Illi nanque ex singulis quae incumbunt uertebris orti, per ualida ligamenta proximis inseruntur, haud in longum fibras extendentes. At praedicta paria carnosis ansulis caput retrorsum redle ctunt, toti collo iniecta, quod in multis animantibus haud mediocrem longitudi nem obtinet: quin & nerui ab ima parte sursum super ea feruntur, qui illinc non exorti, quasi in caput cessant. Primùm itaque par latorum musculorum est, quod linea transuersa primis dictis similiter ex occipitij osse procedit. Quis autem ignorat, in huiusmodi narrationibus nihil esse discriminis, si procedere, uel exoriri dicas?

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
