Latin
63.5 to 63.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 63.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò trianguli figura sunt, unum quidem latus habentes, quam diximus lineam: alterum uerò totam uertebrarum ceruicis spinam: ac tertium aliud, quod comme morata coniungit, ut obliquae ipsorum fibrae ab occipitij osse ad spinam sint inclinatae. Contra has fibrae musculorum ipsis subiacentium in priora feruntur obliquae, ad transuersos uertebrarum processus. Quatenus autem huc omnes concurrant, musculum utrinque unum constituunt, alterum ex hisce spinę partibus, alterum ex sinistris. At quatenus circumscriptiones quasdam plurimùm treis, nonnunquam rursus duas ibidem habeant, non unus utrinque musculus, sed tres uel duo tibi apparebunt. Verùm quum tria musculorum paria euidenter apparent, unum quidem ex eis uertebrarum spinae expansum uidebis: alterum transuersis ipsorum processibus: tertium uerò horum duorum intermedium. Porrò functionis musculorum quos commemorauimus, licet nimirum ex fibrarum natura sola coniecturam sumere. Iam uerò capitis os omnibus circundatis, ut dictum est, detectum, per musculos in posteriora potes retrahere. Ab ipsis siquidem omnibus attolli uidetur, retrorsumque frequenter reflecti, uerùm à singulis modò commemoratis simul in obliquum declinari: ab utrisque autem ipsis incumbentibus de obliqua hac inclinatione ad rectitudinem aequalem, quae naturalis est figura, reduci. Porrò tota coniugatione simul tensa uel superiorum, uel inferiorum, in neutram uergi par tem caput spectabis. Insuper in moderatis tensionibus ad rectam agi stationem ui debis: in uehementioribus retrorsum ad animalis spinam quodammodo reflecti. Perspicuum uerò est cuilibet, tota carne simul cum capitis totiusque faciei cute adempta, huiusmodi motus examinari oportere. Exordiens igitur tria horum muscu lorum paria ab occipitij osse cui inhaerescunt dissecare (nam hinc promptius incidun tur) perges usque ad extremum inferius. quod si caput siue principium musculorum