Latin
64.5 to 64.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 64.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Haec itaque duo musculorum paria caput solùm in posteriora deflectunt: reliquum uerò tertium cum lateribus prioris uertebrae conne ctitur. Ac musculi hi obliqui praedictis adiacent, qui sanè contiguum ipsis ex capite processum obtinent, in latera autem recedunt. Et ob hoc ipsum potius minor con iugatio cum tota priore uertebra Anatomicis praetermissa est, eò quòd unius uertebrae imaginem primae duae repraesentent, secundae uidelicet spina recto tramite ad laterales prioris processus sita. Quemadmodum enim mediae prioris partes delite scunt, quòd uidelicet spinam ipsa non habeat, sitque inibi tenuis, ac quatuor musculi ipsi incumbant: sic omnia secundae uertebrę latera penitus abolentur, quòd prior hac parte ipsam magnis processibus ambiat. Tertium igitur musculorum par, obliquam capitis motionem pro fibrarum rectitudine subministrat: quum omnes mu sculi natura in seipsos colligi possint, &particulas simul extremis ipsorum connexas trahere. Sed de huiusmodi uniuersis plenius in opere de musculorum motu tra ctatum est: quod non transcursim &obiter legendum ei consulo, quicunque utilitatis aliquid hinc se consecuturum sperauerit. Succedit aliud quartum par muscu lorum obliquum, tertio obuersim respondens. Hi musculi primam uertebram secundae connectunt: eorum extrema ad laterales primae processus &secundae spinam euadunt. Porrò tria haec paria, nempe primum ex omnibus quae recensui, ter tium &quartum triangulum aequis lateribus tibi constituere uidebuntur. De secundo etenim, quod nequaquam nisi priore ablato apparet, prius diximus: uerùm reliqua tria coniugia manifestò se inuicem qua retuli figura tangere conspiciuntur. Itaque demirabar Lycum hunc, cuius modò libri post obitum in lucem prodierunt, in muscu lorum dissectione unum duntaxat ex ipsis par, quod caput priori uertebrae conne ctat, nouisse. Quòd etenim uniuersi priorem uertebram minus aduerterunt, tum ea quae nunc dicta sunt, manifestò indicant, tum etiam adhuc quum neruos incidemus, demonstrabitur. Caeterùm mirabile, quòd prius musculorum par exactè contemplati, non etiam tertium quartumque uiderint. Quippe tria musculorum pa ria collo &capiti communium dissecanti omnia ex aequo clarè conspiciuntur.