# De anatomicis administrationibus libri novem 65.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 65.1 to 65.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/65.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/65.1

Ve rùm ego putauerim, sicut etiam scribunt, spinalium musculorum particulas eos esse rati qui toti collo obducuntur, nequaquam dissectionem ipsorum attigisse. Quòd etiam capitis articuli peculiares quosdam musculos omnino existere opinentur ratione persuasi uidentur commentarijs mandare, tanquam uiderint. non enim fi eri potest, ut secundae uertebrae, & capitis musculos communes contuitus, alios igno res. Atqui non solùm in horum inspectione negligenter uersati sunt, sed etiam in capitis motibus, qui cum primis duabus uertebris peraguntur. Quales igitur hae sint, & quem in modum inter se, & cum capite articulis committantur, in ossium commentario prius mihi dictum est: & qui ad hoc opus prius quàm in illo fuerit exercitatus, accedit, is nimirum fundamentis parum firmis magnam ponderum molem imponit: in praesentia uerò tanquam illa scientibus, de primae & secundae uertebrae motibus sermonem facturus sum. Primum ac secundum quatuor musculorum, quos retulimus, par, caput duntaxat citra collum in posteriora reflectit: ex qua fun ctione capitis extrema in prioris uertebrae sinibus constringuntur: occipitij autem os cum ipsis primae uertebrae innititur, atque secundam praeterea contingit. Ad haec tertij reflexus idem hos ipsos terminos obtinet. Annuentes rursus in priora capitis recedimus: super anteriorem primae uertebrę processum innitimur. Verùm extre ma sinibus laxa insident, à proximis ipsius partibus disiuncta: etsi caput priorem uertebram prorsum transcenderit, nullo à natura auxilio ad hoc praeparato. non enim musculi solùm qui ipsum flectendo deorsum retrahunt, tale inferre periculum possunt, sed etiam grauitas ipsa, quae à prima mutatione promptè deorsum uersus tendit. proinde auxilium aliquod ex anteriori parte, qua priori uertebrae inseritur caput, obtinet, ne in priora facilè ultra prolabatur. nam ibidem ipsum firmat & su stinet, quà primùm transgreditur. Verum hinc exiguam securitatem, maximam ue rò inde, qua cum secunda uertebra committitur, natura ipsa condidit. Nam quum particulam quandam turbini similem rectam ex ipsa produxisset, inferiora anterioribus constabiliuit, primam uertebram leuiter excauans, ubi maximè in anteriora processum aedit.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
