# De anatomicis administrationibus libri novem 67.6-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 67.6 to 67.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/67.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/67.6

Musculus gracilis longusque à laryngis partibus ad scapulas porrigitur, quas in priorem ceruicis regionem attrahit: atque eam scapularum regionem ingreditur, quae in altiore earundem latere propter radicem processus ab ancorae similitudine ancyroidis Graece appellati, accedunt. At superiorem ipsius processum larynge paulo altiorem, tunc persequar, quum il lius consectionem sermone tractabo. Proinde hunc ubi musculum amputas, unum adhuc reliquum esse ex scapularum motoribus intelligito, qui necdum in conspe ctum uenire queat: quo in praesentiarum relicto, id tantum dicamus, ex musculis qui scapulis mouendis sunt, circulatim ipsas ambientes alios peculiares, alios reli quis etiam partibus communes existere. Peculiares scapularum sunt praedicti sex mu sculi: quorum duo per dorsum, reliqui duo ad caput exporrecti: quintus deinde est ex priore uertebra ortus: secundum quos, sextus ossi hyoidi connectitur. alius autem hu merorum articulo communis est, scapulas deorsum uersus detrahens: quo de, suo tempore & loco disseram. Nunc uerò quoniam proposui quemadmodum particulas ani malis detegere conueniat, explicare, ad ea quę supradictis finitima sunt, pergamus. A Consequentia nanque partium detegendarum in administrationibus Anatomicis disciplinae ordinem praescribit. Itaque musculis quos retuli ademptis, apparebit nimirum is qui maxillam inferiorem aperit, incipiens ab osse, quod quia petrę du ritia respondet, lithoides appellatur: sursum autem ad summas maxillas protendit, ut uterque musculus eodem coeant: nempe tum qui à dextra parte, tum qui à sinistra procedit: atque his musculis id praeter alios peculiariter accedit, ut medio itinere quod ab exordio usque ad extremum subeunt, pars ipsorum carnosa aboleatur: exanguis uerò ac neruosa quodammodo rotunda forma utriusque fiat, ceu tendi nis uel ligamenti cuiusdam minimae fibrę carniformes superiectae.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
