# De anatomicis administrationibus libri novem 68-2

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, QUARTI LIBRI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/68-2

QUARTI LIBRI FINIS. CLAVDII GALENI PERGAMENI DE ANATOMICIS ADMINISTRATIO NIBVS LIBER QUINTVS. Ioan. Guinterio Andernaco interprete. ROXIMVM est, ut scapulas à thorace separem, quò musculi uni uersi respirationis opifices in conspectum ueniant: in altera uerò ipsarum duntaxat examen sermonis constituam. omnia siquidem in utraque sibi respondent. Cute igitur quae pectus contegit, à subditis detracta, musculum inibi spectabis, in aliorum superficie extantem: qui sanè ex mammarum regione incipit, sursum uerò ad humeri articulum obliquus porrigitur. Hic musculus inter excoriandum à subiectis liberatur. Dicunt autem sic, quum ueluti araneorum quaedam telae praetenues, ac numerosae admodum corpora detegenda inuicem connectunt. Quare etiam si in uiuo animali ipsa dissoluas, superficiem utrique propriam conseruant, aequalem leuemque nulla ex parte diuulsam, aut distractam. Etenim in connatis, & praesertim musculis di uortium, utrique separato ulcus parit. At uerò haec scalpro plane ad separationem indi gent. quae autem filamentis araneorum telae modo subtilibus continentur, etiam digi tis probè satis dirimuntur. satius tamen fuerit, dum consectionem administras, etiam in his uti scalpello, ut quod agitur, intuearis. Nam dum excorias digitis apertus partium segregandarum conspectus obliteratur. Quamobrem praestat, corpus quod à subiectis liberare cogitas, eleuatum scalpello detrahere. Ad id peragendum myrsinae sunt accommodatiores. Sic itaque & ipsum hunc musculum, qui de spurijs costis, quas νόθας Graeci appellant, sursum tendit, subditis liberas partibus: hamo quidem prius extremum ipsius à fibris eleuas: deinde initium leuiter detrahis. Hoc siquidem exactius subiectis corporibus deligatum, constrictum connexumque est, quàm reliqua haec omnia.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
