Latin
69.5 to 69.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 69.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem hi duo musculi in gymnasticis potissimum carnosi insigniter, ac clarè conspicui. Verùm de eo qui ab imo sursum porrigitur, sequenti oratione tractabo. nunc ad illos redeo, qui à mammis ad brachij caput accedunt. Principem ipsum commemoraui simul cum pectoris musculo axillae concauum efficere: &à costis spurijs, propter praecordia, non procul à mamilla incipientem, humilis brachij deductionis esse opificem. Deinde alius magnitudine notabilis, cuius fibrae aliae transuersae in alias transeunt, bipartitam de se mittit propaginem, cuius gratia meritò non unus, sed duo connexi putandi sunt. Caeterùm hic musculus in processu sermonis inter eos qui à pectore descendunt, maximus appellatur. Restat alius tertius, post consectionem praedicti apparens, qui ex pectore ducit originem, quà secunda, tertia, quarta, quinta &sexta costa cum ipso coarctatur, eiusque beneficio brachium elatius thoraci admouetur. Secundum hunc sequitur, qui iuxta eminentiorem scapularum costam euidenter iam brachium attollit. Quum itaque scapulas à thorace animus est separare, quod initio propositum est, primus sane uenit incidendus, qui à spurijs costis sursum usque ad articuli commissuram porrigitur: deinde magnus, ex toto pectore procedens, cuius partem axillae carnosam esse di ximus. postea tertius, de quo nunc uerba feci, à secundo occulitur. ipse enim secundus ex uniuerso pectore prodijt. tertius autem non de sexta prioris costae artiA culi iunctura, neque de septima, sed, ut prius est dictum, ex media posterioris regione, quà secunda, tertia, quarta, quinta &sexta costa ei coarctatur. Quapropter secundus, qui &maximus est, toti clauiculae in longum figura triangulari expanditur.