# De anatomicis administrationibus libri novem 71.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 71.1 to 71.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/71.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/71.1

Verùm prior fibrarum situs discri men ipsorum indicat: post ipsas, tendines: deinde ceruicis musculi ex scapulis origo. quippe elatiorem ipsius partem lineae duae rectae finiunt, angulum inter se ef ficientes, trianguli uertici persimilem. licet etiam compositionem ipsorum literae A assimilare: quinetiam ei quae in certaminibus scribitur T, duas & ipsi lineas rectas obtinenti. Quarum altera tota clauicularum longitudo est: reliqua scapularum spi na. nam alterum ceruicis musculi caput parte humiliore ipsi porrectum est. At quod ueluti uertex est duorum laterum, ubi coeunt inuicem, sub humero summo habetur. Quum igitur alteram musculi partem incidens, à clauiculis ad humeri summitatem perueneris, tunc inde scalpello conuerso musculum hamulis eleuatum praecidito, ac particularum ipsius quas dissecueris, continuitatem sequere. Nam si his neglectis usque ad scapularum penitiora consecueris, errorem committes. Siquidem alius hic musculus propriam circum scriptionem continens subiacet, qui in cutis detractione à ceruicis musculo liberatur. itaque hamo attollens ualidè quod ex ceruicis musculo subinde inciditur, euidenter interim subiacentem musculum peculiariter circumscriptum contueberis: quem si consecutus semel fueris, ex facili iam dissolues ac separabis musculum incumbentem ab eo qui scapularum ossi adhaerescit. Item alius quidam ipsi iuxta scapularum costam con nexus est: à quo haud aegre ipsum, sed à praedicto exactè prius liberatum secernes. huic succedit alius insuper musculus, ei in brachio adhaerescens, usque dum in pri ores partes inferius quam est articulus, inseratur. est autem recta insertio deorsum uersus directo brachij tramite porrecta. Porrò nihil ad praesentem disputationem interest, decliuem dicas an rectam ipsam. Iam uerò magni à pectore orti musculi insertio similiter recta existit, in brachij longitudinem ab internis ipsius partibus protensa: uerùm ille introrsus membrum adigit: ceruicis autem musculus attollit, nusquam brachium inclinans, neque ceu ad clauiculam introrsum, neque ceu ad demissam scapularum regionem extrorsum, sed rectam aequalemque adamussim ipsius extensionem molitur. Atque hic musculus tali actionis specie fungitur, quòd duplicia habeat capita, summum humerum ambientia.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
