Latin
72.5 to 72.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 72.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
iam illa quoque interdum cum supernis in uehementibus muscu li functionibus mouentur, quemadmodum &nonnulla ex ijs quae septo transuer so superstrata sunt, obscure solent commoueri. Summa uero ipsius functionis in illis potissimum costis est conspicua, in quas conseritur. hic etenim dum se inserit, ueluti in quosdam digitos discretus est, quos ipsis non contiguos, neque solidum inibi extremum obtinens, quemadmodum complures musculi, usque ad spurias costas pertendit, omnes ipsis superpositas sursum uersus attrahens. Alij autem musculi utraque ipsius parte singuli continentur: hic in priore thoracis regione, ille in posteriore costas sursum reuellit: ut tres huius thoracis musculi sint elatiores. Pari siquidem ratione ipsos nominant, alium posteriorem, alium priorem, alium medium. est porrò medius, de quo nuper disserui, ex ambobus simul compositus. Ac thorax. solo hoc mediorum musculorum coniugio motus, abundè satis animanti subseruit. disces autem administrationem in uiuentium consectionibus. Altera priorum musculorum coniugatio ex secunda uertebra incipit, sed ab omnibus alijs consequentibus exorta, in quinque priores thoracis costas per ualida ligamenta se inserit, quemadmodum etiam reliqua tertia coniugatio musculorum membranae modo subtilium. etenim hanc quoque appellationem possunt accipere. Incipit quidem à spina extremarum trium colli uertebrarum, &primae simul dorsi, ligamentum membraneo capite uterque ipsorum spinalibus musculis instratum continens. Vbi uerò ipsum segregaueris, primùm fibrae tenues ligamento insertae C musculum generant: in simijs nimisquam inualidum tenuemque, in alijs animantibus, praesertim suibus, &canibus, ualentiorem.