# De anatomicis administrationibus libri novem 73.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 73.1 to 73.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/73.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/73.1

iam ursis pariter, & serratis den tibus praeditis, non paulò ualidior inest hic musculus eo qui in simijs uisitur. superiacet igitur tertiae costae. in quartam, quintam, sextam, & septimam inseritur. Et si caput ipsius prehensum ad constas ipsas attraxeris, thoracem sursum conuelli attol lique spectabis: idem & in medio prioreque musculo molitus, paria ipsorum magnitudine interualla thoracis fieri conspicies. Hae igitur tres sublimium thoracis muscu lorum coniugationes sunt respirationis opifices. quarta deinde, quae in primis costis existit. nam ad pristinam ipsos sedem attollens, priorum sanè costarum ossa retrahi sursum uersus spectabis: partem uerò ipsius à thorace disiungi. Caeterùm alia duo musculorum paria thorace detecto, ut indicatum est, iuxta longitudinem apparebunt: hoc spinae, illud pectori expansum. quod super spinam est, carnosis in totum musculis constat, omnibus thoracis costis propter spinales musculos superpositum. quod autem iuxta pectus habetur, membranosis: nisi quòd superior ipsorum finis carnosus sit, quanquam & hic paucam adeò carnem obtineat. Quod itaque membraneum ipsorum est, non pro aliarum membranarum robore, sed ueluti ligamentum quoddam uel tendo latus egregiè ualidus, albae lineae deductu habet. quà autem ascendunt diuisi à recto abdominis musculo, diductus hîc transuersus est, qui iuxta os, ab ensis figura dictum Graecè ξιφοειδὲς, spuriae costae carti lagini est iniectus, partim dextra regione, partim sinistra, in utroque musculo singuli: cuius etiam antea quodam in loco memini, pręcipiens in pectoris musculorum consectione ab eo abstinendum. his siquidem subhęrescit, & cum his aufertur, un de etiam Anatomicis ignoratur. Caeterùm tendo hic recto abdominis musculo continuus, ut dixi, est, omnibus costarum terminis, qui ad pectus pertinent, incum bens. Porrò musculus hic in omni animantium genere ad primam costam usque pertendit, ubi & camosus uisitur, & tenuis carnis tendini alendo obductae latitudinem quampiam accipit, idque in lateribus potissimum, per quae prima dorsi costa defertur, ab articulo ad pectus recedens.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
