# De anatomicis administrationibus libri novem 73.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 73.5 to 73.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/73.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/73.5

Iam uerò alius musculus huic similem habet functionem, spinali porrectus, neque sic alteri musculo commixtus, ut alterius cuiusdam pars esse putari queat, sicut in pectore situs, eius qui in abdomine habetur: uerùm simul cum thorace & incipit & cessat, peculiari circumscriptione orbicu lata magis quàm latiore. caeterùm finis ipsius inferior spinae musculo obhaerescit, obliquus in posteriora uergens, ut tensus costas intrò contrahat, stringatque. Atqui indigere ipsis natura uidetur, quoties thoracem uehementer comprimere desideret, quando etiam abdominis musculi functionem obire uidentur. Sed de his postea agemus. Superest aliud unum musculorum par extra thoracem bifidum, quod in extremis costis thoracis inibi finem deorsum uersus detrahit: caput quoque huius uni inter abdominis musculos admiscetur, de quo clarius quum illos incidam tractabo: in praesentia tantum dixisse sufficit, quòd hic musculus extremam thoracis costam deorsum simul cum alia detrahat, quae in plurimis animantibus, & maximè serratis, post ipsam habetur. interdum uerò ad tertiam quoque excedit. Nomino autem extremam nunc costam, non paruam illam re uera spuriam, quae ab alijs abscedit, & carnosae parti septi transuersi obducta est, sed ipsi proxima, cui manifesta iam membrana tenuis intus subtenditur, ei continua, quae omnes costas succingit. De hoc sanè musculo paulò pòst dilucidius agetur: in praesenti uerò opportunum est de musculis intercostalium (ut uocant) sermonem exequi, quorum neque ipsorum naturam uel actionem Anatomici professores cognouerunt, sicut nec omnium praedictorum, à quibus moueri thoracem retulimus. Tantillum enim in musculis intercostalium scientiae habent, ut fibras ipsarum non ad musculorum longitudinem à spina ad pectus protensas, sed ex alia ad aliam pertinere norint. Neque uerò quod obliquum habeant situm, neque quòd bipartitę sint, externis fibris obliquitatem intimis contrariam ad by! A contrariam habentibus, quisquam ipsorum conscripsit. quoniam autem hoc igno rarunt, euidens argumentum est, nec de functione quicquam intellexisse. Nunc igitur satis erit naturam ipsorum duntaxat cognoscere. Atquum de consectione thoracis in animante adhuc uiuo celebrata, sermo mihi fuerit, functionem ipsorum peragam: quamuis etiam in opere de respirandi causis omnium iam musculorum thoracem mouentium explicuerim.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
