# De anatomicis administrationibus libri novem 75.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 75.1 to 75.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/75.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/75.1

ligamenta complura tenuiaque ex ossibus prodeunt: caro simplex ipsis circunducitur: media uero pars totius septi transuer si ceu grandis circuli: exiguus circa punctum ipsius alius circulus exactus tendo existit, nullam adhuc carnem retinens quam prius habebat. sed haec conspici possunt, in septo costis superiore parte à pectore diremptis: uerùm totam ipsius naturam manifestò prius contemplari non licet, quàm octo abdominis musculos dissecueris. Ad quorum consectionem nunc diuertendum est. Atqui commonere uos cogito, etsi memores, eorum quae subinde à me fiunt. Verum enimuero (ut & prius dixi) opus hoc non apud amicos duntaxat seruatum iri ratio est, sed ad multorum manus peruenturum, ex quibus nonnulli omnia inuidere, alij uerò optima quaeque eligere ac discere parati sunt. Conuenit igitur etiam illorum gratia, quae amici norunt, in memoriam reducere, ac saepius, quod etiam nunc commemorabo, dicere. Memini omnes abdominis musculos quamprimum simia fuerat stran gulata, incidere, mox intestina, uentrem, iecur, lienem, renes, & uesicam. si autem foemina animal esset, etiam uuluam. Atque haec primo die sola amicis frequen ter consecare memini, ne uidelicet diutius asseruata computrescerent. deinde insequuto die ad alia transgressus, incidere simul illa, ordine uidelicet eorum quae hoc in opere initio conscripta sunt. Quomodo igitur abdominis musculos aggre di oporteat, quum ab ipsis quis inceperit, paulò posterius exequar: nunc autem di sciplinam praedictis succedentem sum instituturus. nam costas à pectore liberatas, quas, ut manifestò conspicerentur, intrò consului reflectere: rursum ad pectus, ubi prior ipsorum situs fuit, reducas oportet, tanquam si nihil omnino fuisset consectum: deinde quod ex abdominis cute adhuc reliquum est, detrahere. Por rò consectionem musculorum sub eo latentium è maximo auspicaberis, & omnium extimo, qui à thorace incipiens, omnibus in abdomine musculis superstratus est: cuius initia, ijs quos praedixi dissectis, euidenter conspicies, maximo inter ceu digitis quibusdam suis ipsius terminis in elatos thoracis musculos confinia Vbi igitur in illis singulae insertiones desinunt, costas, sicut dictum est, insertari.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
