Latin
75.5 to 75.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 75.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
adiacere principia musculi, de quo praeposita habetur oratio, contueberis, partim à dextra uidelicet, partim à sinistra. At prior exortus in septima potissimum costa fini musculi anterioris inter eos qui thoracem mouent, subiacet: deinde ex alijs iam omnibus costis procedit, quae illis partibus uicinae habentur, ubi primùm sin gularum os in cartilaginem degenerat, sicut prius declaratum est. At in huius flexus, priorumque costarum, ex spurijs uicem aliquid subit, octaua quidem si deorsum numeres, ad mucronatam cartilaginem perueniente: reliquis autem ab hac descendentibus, prout maioris minorisue ratione differunt. Semper enim humilior elatiore breuior est. attamen ex his quoque omnibus prima abdominis musculorum coniugatio enascitur, obliquis fibris ad uentris anteriora portendens, cę terùm toti abdominis regioni per inania, Graeci uocant lενεῶνας, expanditur, tum ad ilium ossa, tum ad inguina uterque procedit, ac pubis ossi per membraneum, sed ualidum tendinem ante inguina ortum inseritur. Quinetiam robur huius iuxta inguina tendinis nonnunquam laxescit, &cum eo totus hic locus laxior redditus, partes quasdam corporum subiacentium in se recipit, ueluti intestinorum, uel omenti: atque hoc iam Graecis cele, Latinis hemia uocatur. iam hic tendo membranosus paulò supra inguina situm obtinet, ut tenuem membranam, ποριτοναῖον Graecè dictam, permeet, ac ea simul quae ab ipsa includuntur: de quibus postea disseremus. Pars autem horum musculorum quae ad uentris anteriora porrigitur, in tenuem exactè tendinem desinit, rectis extrinsecus musculis superpositum. Pari modo ex altera coniugatione musculorum abdominis, qui obliquum fibrarum situm primis ed by! tum primis contrarium possident, tendo in membranam degenerans, prioribus mu sculis insidet: uterque uerò istorum ex ilium osse ducit originem, membrana carnosiore insertus: hinc deinde obliqui sursum protensi musculis transuersis insident. Po stea quatuor costarum, quas Latini spurias, Graeci nothas appellant, extremis car nosiores inijciuntur. Tendo autem ipsorum tenuis, in quem cessare dicti sunt, medius inter rectos musculos &prędictorum tendinem procedit. etenim duo amborum musculorum tendines in unum coire uidebuntur: ob quod separare ipsos haud mediocris est negocij: praesertim quum ab hisce particulis totius animantis consectionem auspicamur.