# De anatomicis administrationibus libri novem 78.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 78.1 to 78.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/78.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/78.1

Posteaquam hoc absolueris, uel superius ipsorum initium ubi diductum dixi existere, abscindens musculos pau lulum deflectere conaberis, quò circum scriptiones clarius conspiciantur. siquidem extrinsecus tendo obliquorum musculorum communis superpositus, connexum impedit. si uerò capita ipsorum nolis praecidere, sed integra seruare cupias, tendinem membranosum ipsis iniectum auellito, qui peculiare musculorum operculum parum studiosè incidentibus esse putatur: cuius uice plurimi membranas connexas propriasque obtinent. Detrahes autem primùm ut simplicem, quò rectorum musculorum circum scriptio in conspectum ueniat. rursus bifariam inci des, distribuens aliam ipsarum partem primo maximoque musculorum, aliam quae sub ea est, secundo. Atque ideo etiam uocentur, ut modò narratum est, hi quidem obliqui musculi: illi uerò primi & secundi: sub his tertius ad longitudinem expansus: sub quo quartus musculus transuersus peritonaeo cohaerescens. Ita uero coniugationes ipsorum uoces licet: primam sanè maximorum obliquorumque musculorum, qui à sexta thoracis costa incipiunt: alteram his subcontrariorum obliquorum: tertiam rectorum: & quartam transuersorum. Verùm quum abundè in quibus dixi fueris exercitatus, aggredere statim ab initio post rectam consectionem à rectis musculis separare, primùm sanè superficiarium maximi musculi tendinem, deinde secundum ab ipso, qui à secundo nascitur: ac ubi utrunque utrique connexum ostenderis, rectorum musculorum consectionem aggredere. sic enim totum opus clarum tibi euadet, ut nihil confundatur, musculis simul cum neruosis ipsorum tenuitatibus distinctis. quod igitur prius feceris, desuper à thorace in primo musculorum coniugio incipiens, id nunc rursus facito, nempe tendinem membranosum aggressus: quo leuiter eleuato, primum maximumque musculum adusque ipsius originem deteges. Non tamen in hac administratione usque ad totum pertinge re queas, ut cui pectoris musculi obhaerescant. Hunc igitur eatenus incidito, quate nus detectus musculi processum euidenter potest ostendere. reliquos uerò tres musculos amputare licet, etiam si non ex suprapositis quippiam nudes. Quemad modum enim primum à tendine prodeuntem usque ad superiorem processum dissecuisti, fibrarum continuitatem secutus, ita quoque secundum incidas, à tendine quidem primùm ad fibras ipsius transgressus: deinde continuitatem illarum usque ad exortum, quem paulò antè commemoraui, reseruans.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
