Latin
78.5 to 78.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 78.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
quin etiam tertij musculi car nosi consectionem usque ad umbilici regionem emolieris: illinc uerò alterum mu sculum alteri imis in partibus coeuntem conspicies: nec non transuersorum con iugationis subiectae infimam partem, ipsis inibi contextam. nam ea paulatim à peritonaeo discedit, &solum ipsum nudum relinquit. Haec igitur in praesens de praecordiorum musculis sufficiunt. Repetentes autem de septo transuerso dicamus, quae de ipsius natura indiscussa dimisimus, quoniam prius apparere non po test, quam abdomen aperiatur. Constat autem omnibus, licere nobis si non multa in uno animante uelimus ostendere, praepositas partes obiter incidentibus, ad id quod instituimus, frequenter digredi. Quid enim si aliquis de phrenum duntaxat natura uoluerit ostendi, uel si etiam de structura ipsarum quaestio quędam fieret, administrationis anatomicae indiga, an non in huiusmodi occasionibus ratio est totum quidem abdomen unà cum peritonaeo prout euenerit persecare? caeterùm intestinis exemptis primùm septi ex spurijs costis processum indicare, de quo paulò suprà egimus. deinde quomodo spinae inseratur, patefacere, postea particulas ipsius distinguere, &non solùm substantijs, sed etiam situ, actione &usu differentes. Ete nim medium ipsarum est musculus, qui in tendinem latum omni ex parte à carnosis comprehensum desinit. Ex utraque autem ipsius parte, superiore puta &inferiore, tenuis membrana obhęrescit, quam accurate, si animum huic accommodes sermoni, deteges. Harum itaque elatior duplici structura totam thoracis regionem sublinit, à dextra parte altera, à sinistra quoque altera.