Latin
LIBRI QVINTI
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI QVINTI CLAVDII GALENI PERGAMEN DE ANATOMICIS ADMINISTRATIO NIBVS LIBER SEXTVS. Ioan. Guinterio Andernaco interprete. VONIAM satius uisum est, eodem hoc opus prose qui ordine, quo commentarium de particularum usu absolui, in quo post ar tuum enarrationem, de cibi instrumentis agitur, consentaneum fuerit, nunc quoque de his disserere. Itaque manibus pedibusque simia homini simillima est: cui neque facies oblonga, neque canini dentes magni. Etenim haec pariter aut augescunt, aut minuuntur, quemadmodum rectus incessus, cursus uelocitas, magnus in manu digitus, temporum musculus, &pilorum iuxta duritiam mollitiemque, longitudinem &breuitatem differentia. uerùm ex his enumeratis quodlibet contemplatus, alia quoque poteris cognoscere: quippe uniuersa hęc simul tum increscunt, tum minuuntur inuicem. Si quandoque simiam conspexeris erectam currentem, statim ex longinquo hanc similem homini existere cognosces: ac poteris omnia in ea esse, quae ante paulum enumeraui, praedicere: faciem rotundam, dentes caninos exiguos, maiorem manus digitum non adeò exiguum, ut in alijs simijs proportionalem. rursus pedis digitos minores quàm quos reliquae simiae obtinent, temporum musculos exiguos, sicut etiam eos qui ex femore ad tibiam pertinent, haud longum procedentes. ad haec os coccygis appellati, minutum: minimeque hirsutam esse hanc simiam, &pilis con stare haud admodum duris, uel prolixis. ita si quid ex relatis secus habeat, alia quoque different. Iam nonnullae ex ipsis proximè cynocephalos specie accedunt, adeò ut etiam lati ossis mucronem (coccyga nuncupaui) longum repraesentent. quaedam cauda ipsos imitantur, atque hae inter simias hirtiores sunt: pilo uestiuntur duro, rectoque, &aspectu sunt efferatiore. exactae uerò simiae hic inest timidus, &musculus temporum perfectis simijs plurimùm attollitur. Ibi autem cessat, ubi sutura à similitudine coronae stephanaea appellata habetur, ut in hominibus est cernere. Simili modo dentes magni quidem omnes, sed canini magis conspicui, quemad A modum &maxilla longa: &digitum in manu omnes simiae, quę cynocephalos imi tantur, exiguum admodum habent: tales, musculos quoque qui ex femore in tibiam descendunt, longissimè expansos obtinent, atque ideo colligatum, ut ita dixerim, to tum poplitem: cuius causa crura perfectè extendere, ac probe ijs consistere nequeunt. Cui uerò animali erecto commodius sistere à natura datum non est, quomodo uel incedat erectum, uel currat uelociter?