# De anatomicis administrationibus libri novem 81

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/81

semper autem magis ac magis corpulenti euadunt, quamuis à tenuibus oriantur capitibus. Nam ex unaquaque uertebra processus aliquis ipsis commiscetur, ac inibi collum permeantes, tum magnitudine, tum robore insignes fiunt. Et primùm in colli extremo in idem coeunt musculi, inibi utraque spinae parte nati, hic dextra, ille sinistra, ut omnia amborum musculorum capita quatuor numerentur. fibrae ipsorum obliquę sunt: quaedam à spina ad priora inferioraque decurrentes, nonnullae contrà ex lateralibus oriuntes processibus, quae retro deorsumque uergant. curam ipsis diligentem adhibe, quum utroque musculo dissecto ad lumbos deueneris. Ibi siquidem musculi ex ligamento quodam membraneo, quod à spinae locis prodijt, gignuntur, ex ima parte ad postremas thoracis costas sursum paulatim obliquè tendentes, qui quidem in alijs animantibus notandae magnitudinis habentur: in simijs uerò similes omnibus in thorace exiguis. Hi musculi extremas costas detrahunt: inseruntur caeteris quidem animantibus usque ad tertiam & quartam, si ab ima parte numeres. simijs usque ad secundam tertiamue spuriam perueniunt: interdum etiam hanc contingunt, quos Anatomici praetermiserunt, partem ipsorum aliquam, ut conijcio, cum octo in abdomine musculis simul amputantes: aliquam uero spinalibus affixam relinquentes. FINIS.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
