# De anatomicis administrationibus libri novem 82.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 82.1 to 82.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/82.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/82.1

Neque igitur maiorem in pede digitum habent grandem, hominum modo: neque alios exiguos, sed omnes ex aequo magnos. is minor caeteris est quem homo habet maximum. Porrò caudae initium quoddam ipsis inest: & huiusmodi simiae toto corpore cynocephalos referunt. Quemadmodum igitur praestat, simiarum homini quàm fieri poterit similimarum artus dissecare, quum te in exemplo exercere institues, ita satius est in talis simiae inopia etiam dissimilium aliquam capere, sicut etiam si in totum simia desideretur, cynocephalum, uel satyrum, uel lyncem: summatim ea animantia, quibus artuum extrema in digitos quinque discreta sunt. His ipsis & clauiculae insunt, & pectus minimè acutum, eoque bipedes incedunt, hominis claudicantis modo. his uerò animantibus succedunt ursus, leo, & uniuersim omnia quae à serratis dentibus καρχαρόδν τα Grecè dicuntur: & nisi pusillum esset, reptilium genus, ut ictides, feles, & mures, conducerent & horum artus ad consectionum exercitia. omnia siquidem haec quatuor constant digitis, magno abolito: nisi quòd quibusdam ipsorum ueluti delineamentum quoddam in radice habetur. Sed neque hanc ab indice multùm secretam, ut in homine spectabis: attamen in simia praeexercitatus etiam haec poteris dissecare. nam praeter alia tendo quoque ab interiore manu procedens, his inest ani mantibus: quemadmodum etiam musculi, digitorum motores, sic qui brachiale, radium, magnumque digitum mouent. Eos uero tum musculos, tum tendines, qui magnum digitum mouent, haec animantia non habere cuiuis notum est. uerum ut uno expediam uerbo, & ex actionibus quas obeunt, & figura particularum, quam singula animantia extrinsecus habere uidentur, nonnulla & de structura ipsorum tibi indicatio desumetur. Nam particulae quae simili munere funguntur, & eandem à foris figuram obtinent, necesse planè est eandem quoque interius structuram sortiri. ita uerò ijs quae similem actionem obeunt, similemque figuram exteriorem repraesentant, similis nimirum & interna particularum natura tota existit. Quippe natura cuique animanti corpus animi affectibus idoneum condidit. atque huius gratia simulatque nata fuerint, omnia particulis utuntur tanquam à magistro edocta. formicas igitur, pulices, aliaque id genus minuta animalcula nequaquam dissecare unquam sum aggressus: quae autem repunt, quemadmodum mu stelae, & mures: tum quae conuolutim serpunt, ueluti serpens: ad haec multa auium genera & piscium subinde incidi, ut firmiter persuasum haberem, unum esse qui haec uniat opificem, & moribus animantis, corpus in uniuersis esse peculiare.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
