# De anatomicis administrationibus libri novem 82.5-6

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 82.5 to 82.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/82.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/82.5

tali siquidem cognitione fiet, ut intuitus quoddam animal antea non uisum, praesagias qualem nam sub cute structuram habeat: ac frequenter ego hoc indicaui, non aliunde, ut dixi, eius cognitionem peritiamque indeptus, quàm ex firma persuasione, quòd singula animantia corporis structuram animi moribus facultatibusque propriam obtinerent. Nullum itaque miraculum est, cuiusque animantis internam compositionem ex figura exteriorum clarè conspecta praenoscere. Multò magis si functionem obire ipsum uideas, quemadmodum nuper dixi qui rectè gradi untur. Quinetiam uoce animantis audita, de illius instrumentis coniecturam aliquam sumere poteris, non ex magnitudine uocis tantum, sed alia quoque specie. Verum de hoc manifestius agetur quum ad uocis instrumentorum consectionem peruenero. In praesentia autem hoc quoque de artubus tractaui uberius, quòd structu ram ipsorum in primis huius operis commentarijs exposuerimus. Quum itaque in eis praeexercitatos, sermonem persecuturos sperarem, ceu exempli ipsorum gratia de C aliorum animantium simili & eodem percensui. quod tum ex functionibus, tum forma animantis uniuersa & particulari consideres licet. Digitus siquidem ubicun que fuerit, eandem habet structuram, quatenus digitus est: ita uerò si proprij gene ris digitus fuerit, similem tali generi structuram semper obtinet. Eodem modo cubitus, radius, & alia singula habent.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
