Latin
83.5 to 83.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 83.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde si quae priore commentario de manu disputata sunt memineris, &quae nuper relata sunt, promptè didiceris, &promptè in animalibus comperies. Quae autem hoc libro de cibi instrumentis dicere institui, quorum gratia quoque huc usque sermonem deduxi, fide carere forsan primùm audita uidebuntur: sed quum in multis eiusdem speciei &diuersae animan tibus inspiciundis pones industriam, non amplius à fide aliena tibi apparebunt: attamen miraberis haec unam artem omnium animantium opificem demonstrare: quae partium structurae scopum esse uoluit, ut eis uterentur homines. Quum enim unus sit usus cunctis animantibus communis, cuius gratia alimento indigeant, reperies instrumenta in singulis ipsorum generibus triplicia. Quaedam prima ratione a natura facta, ad concipiendum alimentum conficiendumque, et in totum corpus deferendum. Alia secunda ratione, quae excrementorum sunt receptacula. Nihil autem refert, excrementa dicas, an superflua, ut Graecè ποαιττὰ, siue ut Aristoteles, πδαιττώματα. Reliquas alias particulas tertia ratione struxit, quae horum excretionibus subseruiunt. In quam itaque particulam cibum animantia recipiunt, uen triculus nominatur. in hoc leuem quandam &primam subeunt mutationem ingesta, ac praeparantur iocinori: quod maximam cibi in ipsum permeantis alteratio nem emolitur: hinc uenae confectum ipsum in totum corpus deriuant. Porrò ut ex ioci nore purum nulliusque superflui particeps uniuerso corpori dispensetur, natura instrumenta ad id accommodata condidit: idque secunda iam ratione, non primaria certè, sicut priora quae commemorauimus. Ex his instrumentis alia quod subtile &leue in eo habetur, expurgant: alia quod terrestre &graue est: alia quod inter haec duo consistit, aquosum serosumque. Priora, quòd bilem recipiant, meatus bilis receptores, Graece χοληδθχοι à medicis appellantur: &uesica fellis meatibus similis.