# De anatomicis administrationibus libri novem 84.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 84.1 to 84.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/84.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/84.1

quae uerò terrestre & graue excrementum continent, ex uisceribus lien est: T ex uenis ima pars intestini recti. quae reliquum tertium excipiunt, meatus urinarij, ὀυρητῆρας Graeci uocant, renes & uesica. Vt autem in arbitrio animantis superfluorum sit excretio, musculos natura terminis uasorum ea continentium affabricata est: quae tertia iam ratione inter cibi instrumenta habentur. Itaque necessariò tria haec instrumentorum genera in omnibus animantibus ad alimenti distributionem natura condidit. Atque hoc est commune & idem in uniuersis. Intestina quidem & uentriculus, uena & iecur, ex eorum numero sunt, quae prima ratione facta dicuntur. discretionis autem purgationisque recrementorum gratia condita sunt uasa quae bilem recipiunt, & iecoris uesica: insuper lien & renes ex secundis consistunt. Musculi uerò qui recrementis egerendis subseruiunt, tertijs annumerantur. Porrò quoniam nonnulla animantia ualidis aluntur cibis, quaedam imbecillibus, eò natura respiciens, particulares uentris differentias machinata est. Si itaque animans nonnunquam uideas siue ex India, uel etiam Libya, siue Scythia profectum, quod antea non conspexeris, alimentum ligneum spinosumque assumere, magnum huic & asperum noueris constructum esse uentriculum. si autem superiores etiam dentes non habeat, uentriculos huic ne cessariò multiplices existere, ut in primum statim pabulum ingerat: mox ex hoc ruminatione conficiat: deinde rursus in alium uentrem deglutiat: ex hoc rursus in alium transferat. Postea ex illa differentia cibi instrumenta primaria ratione facta sunt ut uentriculus, iecur, uenae, intestina: secunda ratione ueluti renes, lien, uesica fellis, meatus urinarij: tertia ratione musculi sedem pubemque complexi. Quum dico, primum locum obtinent simiae: secundum his similia: tertium ursus: quartum serratis dentibus praedita, & sues: quintum solipeda: sextum ruminantia: rursus ad aliam differentiam respice. ubi enim prius ex spectatis tibi naturae operibus fueris erudi tus, artificium ipsius in alijs quoque omnibus idem esse censeto. Sic itaque de hominum artubus etiam pronunciamus, non sustinentes omneis uidere statuas, quas Phidias & Polycletus finxerint: sed ex ijs quas iam uideri licuit, aliarum quoque iudicium sumimus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
