Latin
84.5 to 84.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 84.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
quare &qui naturae operum peritus fuerit, ex uisis iam aliorum quoque aliquam faciet coniecturam. Itaque instrumenta quae cibum conficiunt, ipsumque praeparant, tantam habere magnitudinem, talemque formam, qualis maximè alimento ingeren do conueniet, persuasum est omnibus quicunque in operibus ipsis magis sumus uer sati. Id igitur ex me discas, quoduis animal superioribus carens dentibus, plures uentriculos obtinere, &omnino ruminare: sicut rursus cui superior dentium acies concessa est, hoc nec ruminare posse, nec etiam multos habere uentres, sed unum tantum, &sic instructum ut in camiuoris. Iam cornigeris supernos dentes magna ex parte abesse nouimus, ut quibus terrestre capitis partium recrementum in cornua absumatur. Sed non quia cornigera sunt, ideo plures habent uentriculos, uel ruminant: quia autem durum spinosumque cibum assumunt, non indigent dentibus superioribus: quippe &camelus quanquam cornibus careat, tamen &ruminat, &multos habet uentres, quoniam spinosum ligneumque alimentum depascitur. Huius autem gratia interior quoque oris membrana ex toto aspera est, &ea quae uen tribus obducta est, similiter. Vberius tibi percenserem, quanto in omni animantium genere artificio utatur natura, nisi à proposito opere esset alienum. sed tantum de eo indicasse sufficiet, quantum orationis usus requirebat. nam cibi instrumenta in quocunque uoles animante contemplari, ad eum modum deprehendes, ut in quarto &quinto operis de partium usu libro comprehensum est. Exempli gratia C omnes uenas quę per intestina, uentriculum, lienem, &praeterea omentum dictum intercurrunt, ad hepatis portas porrigi uidebis. nam omentum hoc quoque inter cibi instrumenta, quę primaria ratione facta esse, &ipsum conficere diximus, refertur: ueluti congenitum operculum, caloris gratia conditum.