# De anatomicis administrationibus libri novem 85.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 85.1 to 85.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/85.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/85.1

Itaque relicto in praesenti libro intestinorum & uentriculi differentiarum examine, omnia quae dicturus sum, in quolibet animante reperies. In quorum etiam consectionibus exercitandum te censui, simias quidem primas collocaui, & maximè ex his ipsis quae hominum figu ram propius accedunt, sicut paulò antè relatum est: deinde quibuscunque animalis nomen competit. Haec autem omnia genere uno comprehenduntur, nominanturque animalia simiae confinia, Graecè πιθυκοειδ: his succedunt ursi, deinde serratis dentibus praedita, mures, & solipeda dicta. ad haec omnia, sextum quoddam genus ruminantia comprehendit. Ea siquidem animantium genera ueteres mihi innuere uidentur, dum crebro praecipiunt libros anatomicos quos ipsi scripserunt, in illis examinari animantibus, quae non multùm ab hominum natura recedunt. Verùm cibi instrumentis non modo ipsa animantia, quae in opere de usu particularum enarrauimus, uniuersa fruuntur, sed etiam multa alia quae amplius ab hominum na tura discrepant. Interim bifariam alimenti organa à posterioribus licet incidere: nempe abdominis musculis: uel à prioribus, utpote peritonaeo: quemadmodum in ijs quae conuolutim serpunt, repunt, & natant. Quid? quòd ante haec in elephantis, camelis, equis niliacis, atque id genus alijs? siquidem omnia quae commemoraui in ope re de uasis alimenti, uniuersis ipsis insunt. Quodcunque igitur ex eis dissecandum habes, duplici modo aggredere: interdum à musculis in abdomine sitis incipiens, qui etiam tertij generis instrumentorum quae nutritoria dicuntur, existunt: aliâs ab ipsis primis. Ab his sanè, quòd dignitate primi sint: ab externis autem musculis, quòd ordine primas obtineant. At ego nunc prius exequar, quae structurae ratione priora sunt. Itaque musculos inferioris uentris uniuersos a mucronata cartilagine usque ad pubis ossa diuidens, in corpus quoddam tenue incides, araneorum telae modo la tum, cui nomen inditum est peritonaeo. Verùm non tantum absolutè sic peritonaeum appellabitur, sed à nonnullis haec tota appellatio inditur, peritonae os membrana: à nonnullis haec integra, peritonaeos tunica. sunt qui etiam peritonaeum tegumen tum ipsum appellent. Caeterùm haec particula admodum tenuis substantiae mem brana est, ex simplicium & primorum corporum numero: quae sanè etiam similana nuncupare legtimè solemus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
