# De anatomicis administrationibus libri novem 85.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 85.5 to 85.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/85.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/85.5

Profectò peritonaeum inde nomen sumpsit, quòd prae tendatur omnibus tum uisceribus, tum intestinis, tum uasis quae inter septum transuersum & crura habentur. Ita uerò & alijs quae his interiacent omnibus obducitur: ex quorum grege est & uulua, & uesica. Iam uerò animal resupinum, in quo con sectionem molimur, intuitus, demissas ipsius partes audies, intus sanè, quae propter spinam consistunt: in longum uerò, quae iuxta os latum dictum usque ad coxas & pe ctinis ossa habentur. Econtrariò altas partes, intus certè, quae circa umbilicum & cu tem ei continuam uisuntur: ad longum autem, quae propter praecordia consistunt. His itaque uniuersis, & praeterea ipsorum lateribus, quae dictorum intermedia sunt, membrana quaedam tenuissima obtenditur, quam citra diuulsionem, praesertim septi, & musculorum duorum abdominis eam attingentium, singulorum quidem in utraque parte, sinistra & dextra, haud procliue est detrahere. ubi enim hi latum tenuemque tendinem, puta nerueam ex ipsis subtilitatem ędiderint, peritoneos membrana solutu contumax eis cohaerescit. Quapropter abdominis sutura, Graecè dicitur γαστροραqiae, fieri solet: quam etiam in solo peritonaeo cum neruea exilitate dicta administrari posse nouimus. Attamen ubi seorsim peritonaeum absque omnibus ijs quae id contingunt, poteris inspicere, circulum quendam referre uidebitur, qui in quibusdam eius partibus laxos processus, in quibusdam foramina tantum obtineat. Porrò separare ipsum incipis, inuento ubi priuatim consistit nulli musculorum incumbentium adhaerescens. adhęrescens. unus autem hic locus est non multò post umbilici regionem, ubi primùm à transuersis secernitur musculis, & solum relinquitur. Quemadmodum igitur in hisce ipsum regionibus promptè conseruabis, solum ab uniuersis ambientibus detectum, ita & labor est seruare, quum primùm conscendens in transuersos musculos incideris: quinetiam essentiam ipsorum manifestò cognosces, in quibus partibus solum detexeris exactè contemplatus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
