# De anatomicis administrationibus libri novem 86.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 86.1 to 86.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/86.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/86.1

insuper deprehendes malè rem intellexisse, qui ipsum cum neruea exilitate in abdominis uulnere sarciendo ceu peritonaeum solum consue bant. nam in ascensu palàm conspicitur, quum propius umbilici regionem accesserit, tenui transuersorum musculorum tendini connexum: à quibus ipsum haud mediocri negocio citra alicuius auulsionem liberari diximus. At quum grande satis animal fue rit, rem propositam licet assequi, & peritonaeum sibi continuum ad costas spurias usque consertiare: ubi transuersis musculis desinentibus, alius excipit musculus ipsius septi peculiaris. Etenim huius quoque substantia musculus exactus figura circularis existit. quod in medio ipsius habet, totum neruosum est: quod autem in orbem hoc am bit, ex tota carne usque ad primos processus constat, de quibus proprium sermonem ali bi uberius instituimus. praesens autem quantum ad peritonaei communionem opus erat. iam explicatus est. Nam ex musculorum transuersim agentium extremis, peritonaeos membrana camosae septi particulę oboritur: à qua eodem modo detrahere ipsum conuenit, quo & à reliquis musculis auulsa fuerit. uerùm in illis quidem iuxta ani malis longitudinem ceu ad thoracem ascendebas, nunc ad profundiora descendere usque ad spinam oportebit, quoniam septum huic connectitur, non tamen peritonaei ad carno sam ipsius partem consortium admodum aegre soluitur: quemadmodum id quod cum neruosa init. Attamen studiosè operi incumbentibus liberatur, quousque ad cauam uenam peruentum sit: propter quam gibba iecinoris septo transuerso adiacent & conne ctuntur. Quod autem phrenas uel septum transuersum dicere nihil interest, quis igno rat? Insuper ab hoc connexu ad sinistram, peritonaeum aliter humilius cum uentriculi initio coit: quod iam etiam os ipsius appellant, stomacho iuxta has phrenas cessante. Ibidem igitur peritonaeum expanditur, primùm orificio uentriculi, deinde toti intus spa tio crassiore substantia obducitur, ut labor sit ipsum à uentre detrahere. Quanto autem inibi crassius est, tanto tenuius iecori obtenditur, omnesque ipsius particulas ceu tunica quaedam peculiaris contegit. Cuius nimirum gratia nonnulli pertonaeum ipsum tunicam appellant, quoniam uentriculi, iecoris, lienis, renum, intestinorum, uesicae, & uul uae inuolucrum est. Porrò nihil adfert discriminis, inuolucrum dicas, an tunicam.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
