# De anatomicis administrationibus libri novem 87.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 87.5 to 87.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/87.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/87.5

omnes hae particulae sibi mutuò continuae sunt, ac corpus unum, omentum uidelicet, constituunt, figura maximen marsupij & sacculi & perae. quod orificium quidem ex uentriculo exortum superius & inferius obtinet: totum uerò eius spatium adusque fundum, quatenus ex dictis consistit principijs, deorsum uersus procedit. Id autem habere sic euidentius deprehendes, si ipsum inibi abscissum, & nulla alia parte uel perforatum, uel diuulsum cupias imple re, aut liquida aut solida substantia. ab ea siquidem totum, si integrum sit, & sibi con tinuum, marsupiorum modo replebitur. iam nullus labor est etiam perfectè animali eximere. nempe breues adhuc connexus supersunt ad lienem columque ipsum, postquam à primis processibus totis fuerit separatum. adnascitur itaque nonnunquam, sed rarò, etiam iocinoris fibrae, aliâs alij, & spuriae cuidam costae: neque huic uni perpetuò, sed ut euenerit. Caeterùm ab alijs omnibus liberatur, seiunctumque est, non solùm his tri bus, uentriculo, liene, & colo, quibus semper connexum est. Qualenam sit omentum ipsum, & unde oriatur, si ad dictum modum consectionem aggrediaris, haud aegre inuenies. Porrò reliquis omnibus ab eo sublatis, peritonaeum detrahes, à gibbo uen triculi iterum incipiens usque ad imam ipsius partem, quam Graeci πυλώρον uocant, & intestinorum originem: ab inferiori autem extremo, ubi solum ipsum esse dixi citra neruosam transuersorum musculorum exilitatem, ad pubis ossa accedens. Hinc enim d by enim ipsum uesicae & uuluae obtendi conspicies. Et si iterum elatius per demissas in imo partes conscendas, ubi medium intestinum, Graeci uocant μισεντέαιον, μεάραιον, etiam lumborum partibus uniuersis obducitur, in quibus & renes habentur, adibis haec etiam si superne descenderis.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
