# De anatomicis administrationibus libri novem 88.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 88.1 to 88.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/88.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/88.1

Sicut enim dixi initio, peritonaeum quum unum existat, sibi continuum, tum priore uentris parte omnibus sibi instru mentis obductum est, tum spinae suffultum pariter & circundatum: non tamen aequalis ipsi crassities in omnibus, quibus, ut retuli, obtenditur, inesse apparet, sed in quibusdam crassiore constat substantia, in nonnullis tenuiore. In iecore quidem, ueluti & prius expositum est, tenuissimum uisitur: ita quoque in liene, minus autem in renibus: crassius in uentriculo est, intestinis, uesica, & uulua. Quare quibusdam imposuit, tanquam peculiaris pars esset earum quas modò commemorauimus. Tale autem mertò nimirum circa instrumenta creatum est, quae aliquando repleta in tumorem attolluntur. potius enim erat, ut ipsum cum his simul extenderetur. Quod si admodum esset tenue, non citra offensam id sustineret. Haec autem omnia peritonaeo contegi, si praedicta ratione ipsum detrahas, addisces: insuper mesente rium quomodo ex eo nascatur, cognoueris, primùm, si quae circa pyloron & inte stini productionem habentur, denudaueris, deinde continua, uesicam, & tenue inte stinum totum, postea crassum. haec enim omnia peritonaeum orbiculatim compre hendit. At quum permulti in eis sint amfractus, necessariò pars ipsorum altera gib ba, altera concaua est: in quam sane uasa, quae per mesenterium ad unumquodqu intestinum excurrunt, inseruntur. per gibbam uerò neque uas aliquod intestinis im mittitur, neque alius quidam connexus est uel ad aliud instrumentum, uel inuicem. In his igitur partibus non sine ratione omnia facilè detrahuntur à peritonaeo, detegunturque: in concaua parte auelli magis quàm excoriari uasis necessarium est. Ac ideo in quibus animantibus sanguis natura humidus est, & aër calidus, & mors non multò antem praecessit, sanguis simul ac animal fuerit iugulatum, ex uasorum quae abrumpuntur oris profluit. Sin autem multò antem animal sit mortuum, uel iugulatum, uel crassi succi, quemadmodum canis & leo, uel etiam aer fri gidus, sanguis ex uasis non effunditur. Porrò necessarium tibi est dicto modo administrationem obeunti, omnia intestina eximere, mesenterio in animali relicto, quod etiam mesaraeon appellant, utroque nomine ab accidentibus ipsi indito: mesenterio quidem à situ, mesaraeo autem à peculiari substantia.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
