# De anatomicis administrationibus libri novem 89.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 89.1 to 89.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/89.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/89.1

Etenim & illud quà arteriam recipit, & uenam neruumque, ceu unum corpus orbiculatim induit. Quod uerò in horum medio consistit, nihil aliud quàm peritonaeum duplex est: non tamen substantiae similitudo euidenter apparet. Praestat autem dicere, eadem essentia omenti, & peritonaei, propter pinguitudinis copiam, quam totum omentum inter uasorum regiones amplectitur. Quòd si obesum animal abundè sit, eatenus augeri pinguedinem accidit, ut interdum uasa conscendat: quanquam in huiusmodi animantibus etiam alias plerasque peritonaei partes pinguedinem habere conspicia mus: praesertim in quibus non grandia uasa habentur, & uiscera longius absunt. quippe à calore liquescit, à frigiditate conseruatur: atque huius rei gratia in neruosis partibus consistit, & ijs qui ociosam uitam agunt, abundat. Talis sanè peritonaei, & eorum quae ex eo gignuntur, natura est. Porrò mesenterij arteriae ac uenae, quae ueluti radices in gibbam amfractuum partem inseruntur, inuicem coeuntes, ceu in arboribus radices, ad unum omnes principium perueniunt. Itaque uenas omnes, quae ad iecoris portas in unum colliguntur, ex facili comperies: arterias autem non ita facilè: ut quae magis exangues sint, & crassiori tunica obductae, princi pium habeant exangui corpori contiguum, in quo totum mesenterum cum inte stinis habetur. quod autem mesenterij appendiculum nominant, ligamenti natu ra praeditum, sursum porrigitur: cui arteriae in ea spinę parte adiacent, quae inter septum transuersum & renes habetur. Huc autem pertinet etiam mesenterij arteriarum principium, quod aliâs ex una radice statim bipartitur: aliàs statim ab initio duplex apparet. sed huiusmodi in uasorum consectione accuratius exequemur. Iam uerò exemptis omnibus intestinis, uentriculi, iecoris, lienis, renum, uesicae, & uuluae in foeminis natura consideranda est. Licet etiam intestinorum ipsorum substantiam qualis nam sit, singula administrando discere: ac praestat huiusmodi per se ex toto corpore exempta inspicere. Nam ad lucem ipsa prout libeat poteris uertere, & multifariam aliàs in aliam figuram transferens, omnium in ipsis particularum discretionem exactam tenere.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
