# De anatomicis administrationibus libri novem 89.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 89.5 to 89.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/89.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/89.5

Satius forsan erit ipsis propositis mesen terij glandulas inspicere: ad quas uasa quaedam ab intestinis porrigi manifestò licet intueri. Necnon integrum est, post exempta quoque intestina ipsas in mesen terio unà cum proprijs uasis conspicere: de quorum natura in consectione glandularum dicemus. Quae igitur libris de usu particularum sunt comprehensa, omnia uera deprehendes in uentriculo, intestinis, & alijs instrumentis quae ad ci bi distributionem natura condidit. duas sanè uentriculi singulorumque intestinorum tunicas. sic enim nominant complexus unde confiunt, idque non admodum propriè. nam operimentum tegumentumque, tunicae uocabulo significatur. unam autem uesicae, sicut & uuluae. quam enim nonnulli secundam in his, tertiam ue rò in uentriculo & intestinis arbitrantur, peritonaeum est, ipsis obtensum, ut praemonui, & in tunicam planè degenerat. At uentriculus hic ex duobus laus tenuibusque corponibus constat, ceu plexibus sibi inuicem coniunctis. habet autem interior ipsius pars fibras directas, exterior orbiculares, quum peritonaeum nullas obtineat, sicut nec alia quaeuis membrana. Simplex enim omnino corpus est totum, haud tamen araneorum telae modo necdum contextae. atqui intestinis pleraeque circulares insunt fibrae, quibus pauculae rectae ipsis superpositae sunt. Omnia igitur haec cunctis sanguineis, non modò sex generibus animantium, inesse confirmamus. item eisdem omnibus & iecur inest. quę uerò iecur habent, ijs & lien omnino inest, & meatus bilis receptores: etsi uesicam, quae amaram bilem colligit, haud omnibus ideo concesserit natura. Non tamen uera dicunt qui de omnibus ea carentibus scripsere, quemadmodum & Mnesitheus de elephanto prodidit: huic A siquidem & uesica in iecore inest, toti uisceri magnitudine respondens. At idem maximae iecoris fibrarum situs in ijs est perpetuò, quę ipsam sortita sunt: non tamen iecoris fibrae pares numero in cunctis animantibus uel genere, uel specie habentur, quemadmodum neque magnitudo est aequalis tum fibrarum, tum totius uisceris. gulosis uerò & timidis inest magnum iecur, & multifidum: item aliter affectis. quibus autem magnum est, in plures maioresque fibras quàm hominibus fissum est.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
